« 2 rassa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASSA2
2. RASSA, Conjuratio, ad illicita quædam perpetranda conspiratio vel rebellio. Statuta
Massil. lib. 1. cap. 1. § 20 :
Item, quod hoc sacramento specialiter teneatur Rector servare, in omnibus et per omnia, illa statuta quæ loquuntur de conjurationibus et Rassis non faciendis, et de conjurationibus illicitis infringendis.Adde libri 5. caput. 6. quod est
de Conjurationibus et Rassis non faciendis. Statuta Baronum Montispessul. ann. 1323. apud tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 469 :
Sartores infra scripti dixerunt et protestati fuerunt ibidem, quod per infrascriptas ordinationes et conventiones, non intendunt facere crassam, Rassam seu monopolium, nec easdem facere in prejudicium juris, seu honoris aliquorum jurisdictionem habentium, sed tantummodo ad honorem Dei, etc.Requesta ann. 1391. oblata Senescallo Provinciæ ex Schedis D. le Fournier :
Et Primo fieri propositionem ligue et Rasse, factis inter gentes Domini Raimundi de Turena ex una parte, et circumvicinos Massilienses ex altera.Vide Manipolium et Trassa.