« »
 
[]« 2 rastellus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 022a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASTELLUS2
2. RASTELLUS, Cataracta in portis urbium, Gall. Herse, Ital. Rastrello. Petri Azarii Chronicon apud Murator. tom. 16. col. 381 :
Veniebant autem prædicti Anglici, ad mille et quingentos et ultra, sæpius in portis Tardonæ, trahentes lanceas intra Rastellos.
Chronicon Bergom. apud eumd. Murator. ibid. col. 898 :
Dominus Johannes Vicarius... fecit relaxare Nigrum de Grumello, pro eo quod solvit florenos vii. cum dimidio, et quia transivit Rastellum portæ S. Antonii contra voluntatem Comestabilis dictæ portæ.