![[]](img/image.png)
2. RASTELLUS, Cataracta in portis urbium, Gall. Herse, Ital. Rastrello. Petri
Azarii Chronicon apud Murator. tom. 16. col. 381 :
Veniebant autem prædicti Anglici, ad mille et quingentos et ultra, sæpius in portis Tardonæ, trahentes lanceas intra Rastellos.Chronicon Bergom. apud eumd. Murator. ibid. col. 898 :
Dominus Johannes Vicarius... fecit relaxare Nigrum de Grumello, pro eo quod solvit florenos vii. cum dimidio, et quia transivit Rastellum portæ S. Antonii contra voluntatem Comestabilis dictæ portæ.