« 1 rasum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 022b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASUM1
1. RASUM, Rasus, Idem quod Raseria, Mensura annonaria, in Regesto
Censuum Carnoti fol. 25. et alibi. Charta Radulphi Episcopi Andegavensis ann. 1183. pro
Abbatia Melinensi :
Unam minam nucum et sex denarios de eleemosyna Odonis... unum Rasum nucum de eleemosyna Fulconis de Chemans, etc.Charta Balduini Abbatis de Vermand in Tabulario Abb. Montis S. Martini :
Duo Rasa avenæ, quæ ei pro terra mensuali debebantur.Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 120 :
Teneor eidem monasterio annuatim reddere unum Rasum frumenti, etc.Inventarium Piquet num. 18. cap. 41. de Volta fol. 15. ex Archivo Principis de Rohan :
Item v. cartas et duo civaderia cum dimidio frumenti, duo Rasa, et tres partes unius Rasi. Tria Rasa minuta avenæ,in Charta ann. 1184. e Tabulario S. Juliani Turon. Novem Rasa avenæ, in Indice MS. Beneficiorum Diœcesis Constant. fol. 32. Charta Parthenonis Genliaci ann. 1252 :
Si vero prata acquirent, quæ debent nobis avenam, reddent nobis annuatim unum sextarium sive Rasum avenæ.Idem hic sunt Rasum et Sextarium ; in Bressia vero unum sunt Bichetus et Rasum, ut refert in Glossario Juris Gallici v. Raz. Vide Rasa et Res.
Rasus. Fleta lib. 2. cap. 12. § 12 :
Rasus alleorum continet 20. flones, et quælibet flonis 25. capita.In nova Gall. Christ. tom. 4. col. 208. dicitur Reinaldus de Tureyo Decanus Lugdun. dedisse
super bonis a se acquisitis in parœcia S. Genes. Vallisx. bichetos frumenti, vii.
Rasos avenæ, etc. Rursum occurrit in Statutis Vercell. lib. 3. fol. 73. in Chartulario 2. S. Quintini in Insula, etc. Lugduni et Bellijoci Rasus tantum continet quantum Bichetus : de quo supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Rasum, de mensura rasa et opposita cumulatæ passim legitur in Chartis. Antiquæ Recogn.
Claromont. in Triviis Dalph. ex Regesto Probus : Guillelma Taschiere.... debet in anno1°
aver. frum. ad cumulum et alio anno ad Rasum. Litteræ Officialis Rem. ann. 1238. e Tabulario Compendiensi :
Pro cc. sextariis bladi persolvendis, scilicet blado ad Rasum, et avena ad coniblum.Statuta Vercell. lib. 1. fol. 23. v° :
Potestas Vercellarum... fieri faciat... unum quartaronum de ligno, ita magnum, quod teneat commode ad Rasum, quantum est et tenere consuevit quartaronus vetus cum culmatura.Ibidem recurrit et alibi non semel.