« 2 rasum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 022b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RASUM2
2. RASUM, vel Rasus, Mensura pannorum et telarum. Statuta Saluciarum Collat. 4.
cap. 117 :
Quælibet autem tesia telæ grossæ semper sit Rasorum duodecim.Et cap. 121 :
Qui vendiderit pannum, telam, frustaneum, velutum, cendallum, seu aliquid simile, ad Rasum mancum, seu non justum.... solvat.... florenos xxiv.Statuta Astensia collat. 7. cap. 5 :
Qui vendunt pannos, tellas vel fustaneos ad Rasum vel mensuram sive ad alnam.... dabunt rectam et justam mensuram ad illum Rasum et alnam, qui vel quæ fuerint constituti vel constituta pro communi.Eadem, ut puto, notione Statuta Montis-Regalis fol. 183 :
Item statutum est, quod quælibet persona, quæ mensuraverit ad falsam seu mancham mensuram, seu scandalium, libram, teisam, Rasum, seu sestarium et cozolium, seu aliud pondus, seu mensuram, solvat pro pœna solidos xx.Huc revocari possunt, ni fallor, quæ habentur in iisdem Statutis fol. 271 :
Item statutum est, quod Vicarius teneatur facere quod omnes furni, seu ædificia in quibus sunt, debeant cooperiri per illos fornarios, qui eos tenent de copis, tegulis, vel scandalis, vel labeis, et facere fumerium, qui vadat desuper totum per unum Rasum,hoc est, si recte interpretor, tectum superet altitudine saltem mensuræ Rasum appellatæ.
P. , 1766.
◊ Ital. Rasiera,
hostorium, longitudine unius brachii. Stat. Avellæ ann. 1496. cap. 191. ex Cod. reg.
4624 : Cum hasta ipsius crochi longa uno Raso applicato et suspenso in collo.Vide supra Rasa 4.