« »
 
[]« 2 ratio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RATIO2
2. RATIO, Res, ditio, dominium, bona, facultates. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 41. col. 2 :
E contra accepit de Ratione S. Germani indominicatum cum casa et aliis castitiis sufficienter et ecclesiam unam bene constructam.
Recurrit ibidem fol. 56. col. 2. [] Charta ann. 25. regni Caroli M. apud Stephanot. tom. 3. Antiq. Pictav. pag. 237 :
Qualiter cellula, cujus vocabulum est Nobiliacus de Ratione S. Hilarii in loco quieto et valde congruo.
Charta Hildebaldi Episc. Matiscon. ann. 825. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 265 :
Ut villas congruas et opportunas quæ sunt de Ratione S. Vincentii Martyris inter se commutare deberent.
Diploma Ludovici et Lotharii Impp. ann. 826. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 139 :
Res quoque, sive quæ eidem Cellæ juste et legaliter pertinent cum prædiis duobus, Quasellis scilicet et Castaneo-villari, sive quæ idem Episcopus postea de causa episcopii sui, de Ratione scilicet alterius cellæ S. Maximini ad divinum officium honorificentius peragendum ei superaddidit, in integrum absque ulla sui diminutione, sicut ab eo constitutum est, in usus Monachorum cedant.
Diploma ejusd. Ludov. Imp. ann. 839. tom. 2. Annal. Benedict. pag. 609 :
Pro hoc itaque nostro favore atque licentia dedit jam dictus venerabilis Abba Tatto ex Ratione monasterii sui Ratulfo presbytero atque capellano nostro... ad habendum in diebus vitæ suæ, in pago Keltenstein... sex obas vestitas sub integritate earum ; et in alio loco, in pago Augustgoi, quamdam cellulam, nuncupatam Herilescella, cum omnibus ad se pertinentibus.
Charta Calvariæ Abbatis S. Andreæ Avenion. ann. 1234. pro institutione Parthenonis S. Crucis Dioc. Apt. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 266 :
Donamus vobis Cæciliæ sanctimoniali ad exstruendum monasterium monacharum, quamdam ecclesiam nostram desertam, cum omnibus juribus, Rationibus et pertinentiis suis, etc.
Alia ann. 1313. tom. 8. ejusd. Spicil. pag. 273 :
Castrum et terram Mattagriffoni cum omnibus juribus, Rationibus, hominibus, vassallis, casalibus, feudis, sive pertinentiis suis.
Alia Johannis Regis Franc. ann. 1350. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 198 :
Montibus, planis, viis, itineribus, justitiis altis, mediis et bassis, Rationibus et redditibus quibuscumque.