![[]](img/image.png)
RAUCEDO, Amputatio vocis, Isidoro lib. 4. Orig. cap. 7. vel impuritas, ut
addit Joh. de Janua.
P. , 1766.
◊ Richalmi abb. Spec. vall.
lib. Revelat. apud Pez. tom. 1. Anecd. part. 2. col. 382 : Eadem nocte ad vigilias audivi, quod dixit iterum unus dæmon ad alium, ut faceret mihi vocis Raucedinem. Qui respondit ; non possum, quia deest mihi occasio, quæ est inflatio ventris.Vide mox Raucitudo.