« »
 
[]« Recheptor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECHEPTOR
RECHEPTOR, pro Receptor, Gallice Receveur, Coactor, exactor. Literæ Caroli primogeniti Johannis Regis Franc. ann. 1356. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 86 :
Inhibemus ne de chetero (cætero) aliquem vel aliquos de familia vel robis vestris... in scabinum vel scabinos ville predicte, seu Recheptorum vel Recheptores reddituum seu emolumentorum ad Communitatem ville ejusdem pertinentium... eligatis.
Insulensium, pro quibus datæ sunt hæ Literæ, vitiosa pronuntiatio est.