![[]](img/image.png)
RECHEDIPNA, Vestis parasitica, pluraliter. Papias. Melius Trechedipna, quæ ut
indicat vetus Scholiastes Juvenalis, sunt vestes cœnatoriæ, ac maxime quæ parasitis
in usu erant, ut observat Vossius in Etymologico. Est ea vox a τρέχειν, Currere, et δεῖπνον, Cœna, quod
iis induti currerent ad cœnas. Plura vide apud eumdem Vossium in laudato Etymologico, et
adde Ferrarium de re vestiaria.