« »
 
[]« Recidiva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 044c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECIDIVA
RECIDIVA. Epistola Troili Episcopi Santon. edita a Sirmondo tom. 1. Concil. Gall. de quodam baptizato :
Tantum recolit quod de linteo caput habuit involutum, quod frequenter infirmantibus fieri solet, ne caput algeat, et Recidivam incurrat.
Id est, ne rursum in morbum recidat. Galli hac notione voce Recidive utuntur, Itali Recidiva. Annales Genuens. ad ann. 1190. apud Murator. tom. 6. col. 364 :
Propter quod civiles discordiæ et seditiones resurrectionem habuerunt et Recidivam.
Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 21 :
Pseudoregem se fecit..... et ita fuit error pejor priore ; nam graviorem fecit in eo nobis adversitas præterita Recidivam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recidivanter, Recidendo. Vita S. Stanislai Episc. tom. 2. SS. Maii pag. 263 :
Cui quinquies Recidivanter agonem agenti ingerebatur lumen accensum, etc.
Recidivare, Recidere, Gallice Recidiver, Rancheoir ou Renouveller, in Glossis Lat. Gall. Sangerman. MSS. Papias : Recidivare, Revocare, post lapsum reparare, in infirmitatem iterum cadere. Joan. de Janua : Recidivare, Renovare, post casum reparare. Item :
Recidivant illi infirmi, qui in convalescentia sunt, et postea cadunt in infirmitatem.
Occurrit apud Petrum Blesensem Epist. 131. Cæsarium Numbergensem de Miraculis S. Erendrudis num. 3. in Statutis Arelat. MSS. art. 138. in Epistola Petri de Condeto tom. 2. Spicil. Acher. pag. 560. Sub interdicto Recidivari, apud Magistrum Giraudum in Vita S. Johannis Valentin. Episc. tom. 3. Anecd. Marten. col. 1697. In rebellionem pristinam Recidivare, [] apud Cornelium Zantfliet, tom. 5. Ampliss. Collect. Marten. col. 347. Recidivare in peccata, apud Dionysium Carthusianum, etc.
Recidivatio, Repetita culpa, Gall. Recidive. Menoti Sermones fol. 99 :
O amici mei, est ibi pulchrum documentum, et de elemosina, et de penitentia, et de Recidivatione cavenda, etc.
Recidivationes ægritudinum, apud Petrum Crescentium de Agricultura lib. 1. cap. 3. Henricum Roslam in Herlingsberga, in Concilio Londinensi ann. 1343. cap. 10. etc.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Synod. Guill. Duprat episc. Claromont. ann. 1537 :
Moderatas pœnitentias imponant sacerdotes, secundum culpæ Recidivationem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recidivatus, Restitutio, qua quid post casum resurgit, instauratur. Tertull. de Resurrect. carnis cap. 18 :
Scripturæ carnis Recidivatum pollicentur.
Adde cap. 1. Idem lib. de Anima cap. 28 :
Saminus sophista Platoni auctor est animarum de Recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione.
Ubi Recidivatus animarum est iterata earum sociatio cum corporibus postquam priora cecidere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recidivum, Idem quod Recidiva, Iteratus lapsus. S. Bernardus Epist. 130 :
Quis eam prohibere valebit a gravioribus, si rursum, quod absit, adjeceris provocare ? Vide ne patiaris Recidivum ; quia pro certo, ni fallor, non tam facile denuo poterit inveniri remedium.
Recidivus, Qui redit ac revertitur. Recidivus annus, apud Tertullianum. Recidiva impietas, apud Auctorem carminis de Sodoma apud Cyprianum. Recidiva gloria, apud Corippum lib. 2. de Laudibus Justini. Recidivi patriæ tumultus, apud Saxonem Grammaticum lib. 11. Recidivæ febres, apud Plinium lib. 30. cap. 21. Recidiva Pergama, apud Virgilium, id est, Post casum restituta, ut interpretatur Servius in lib. 4. Æneid. v. 344. Papias : Recidiva, Ex ruina restaurata, iterum nascentia. Johannes de Janua : Recidivus et redivivus, Renovatus, post casum reparatus : quod non potest esse, nisi casus præcesserit vel mors ; unde Recidiva arborum sunt, quæ aliis sectis repullulant, et eadem dicuntur Rediviva, quia redeunt quod fuerunt. Hinc emendandæ Glossæ Isidori, ubi perperam : Recidua, Ex ruinis renascentia. Glossæ Lat. Gall. Sangerman. : Recidivus, Rancheable ou renouvellable. Vide Lexicon Martinii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recidizare, Idem quod Recidivare, ut forte legendum est. Vita S. Philippi Archiepisc. Bituric. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1940 :
Postmodum vidit eam sanam...... et non Recidizavit.
Et col. 1942 :
Sana facta est meritis dicti Philippi, nec Recidizavit.
Et mox :
Reddita sanitati, nec postmodum Recidizavit.
Recidua, pro Recidiva. Vide Recidivus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reciduare, Sæpius cadere, in Glossis MSS. quas laudat Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 20. Sic Reciduus, sæpe cadens. Nempe Reciduare fecerit a Reciduus, et hoc a Recido, quomodo a cædo, cæduus ; a pasco, pascuus, etc. In iisdem Glossis etiam Reciduare idem esse dicitur ac Restaurare ; sed malim Recidivare hac notione, a Recidivus : de quo paulo ante.