« »
 
[]« Recordum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 055b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECORDUM1
RECORDUM, proprie dicitur Inquisitio juridica per testes de re aliqua dubia, quod qui in ea audiuntur testes, dicant se recordari eorum, de quibus inquiruntur. Chronicon Farfense, de testibus :
Quorum primus ait : Ego scio et bene memoror, quoniam tempore Longobardorum, etc.... et Recordor ibi Præpositos, etc.
Litteræ Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1285. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 30. col. 2 :
Item, cum idem dominus de Turre diceret, se non debere tradere et deliberare nobis partem castri de Coloigneio citra aquam existentem, quam tenet nobilis vir Comes Sabaudiæ secundum formam tractatus pacis habiti inter nos et ipsum Humbertum (D. de Turre) nobis contrarium asserentibus, ordinatum extiterit, quod præfatus Dom. noster Rex Franciæ, audito Recordo eorum qui interfuerunt tractatui antedicto, de hiis ordinet, prout ordinandum videbit.
Charta ann. 1320. apud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 581 :
Per ipsas partes stetur omnino Recordo ipsius domini Comitis et ipsius voluntati ac ordinationi.
Johannis de Trokelowe Annales Edwardi II. Regis Angl. pag. 53 :
Comites quidem et Barones residui, hæc perpendentes, ad partes Gloverniæ se diverterunt, et sicut in Recordo et processu judicii, apud Pontem-fractum contra eos lati, manifeste recitatur, per omnia se habuerunt.
Atque ita Record usurpatur in Consuet. Normann. art. 386. et 387 :
Au Record de mariage, qui se fait pour la connoissance du doüaire, les parens et amis, qui ont esté presens audit mariage y sont reçus, et ne peuvent estre Reprochez. En ce Record, ce que la plus grande partie Recordera, est tenu pour prouvé, pourveu qu'ils parlent de certain.
Vide Fletam lib. 2. cap. 53. § 3. lib. 5. cap. 22. § 10. Raguellum, Eusebium de Lauriere in Glossario Juris Gallici et Thomam Blount in Nomolexico Anglic.
P. Carpentier, 1766.
Hinc qui per hujusmodi inquisitionem lite cadebat, mulcta plectebatur, quam Emendam recordi vocabant. Charta Aymer. vicem. de Rupecavardi ann. 1296. in Reg. 77. Chartoph. reg. ch. 311 :
Item emendam Recordi, videlicet quæ debetur et solvi consuevit ex eo quod aliquis cadit a Recordo, tauxamus et reducimus ad quinque solidos tantum.
Recordationum varias species recensent Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 103. et seqq. :
Recordatio est rei factæ ad memoriam reducta series, et in curia enarrata. Quædam vero Recordationes sunt Curiæ regiæ, quædam Scaccarii, quædam Assisiæ, quædam duelli, quædam visionis, quædam pasnagii, alia maritagii.
Recordatio autemCuriæ Regiæ,
est Recordatio eorum, quæ fiunt coram Domino Rege
 :
quæcunque enim coram ipso fiunt se altero, a quocunque et jure constituto, habent Recordationem : et hanc potest facere se altero. Et si ipse non velit Recordari, per tres alios Recordatores faciet Recordari, et ejus persona nec ad hanc, nec ad aliam actionem potest[] saonnari, (Gall. estre reprochée.) Quæcumque enim coram ipso facta sunt in jure, statim debent habere robur perpetuæ firmitatis.
Recordatio Assisæ, eodem modo debet fieri :
hoc tamen apposito, quod Recordatio Scaccarii, in scaccario ; Recordatio assisæ, in assisa debet teneri.
Recordatio Visionis habet fieri per quatuor Milites Recordatores,
et servientem, et octo legales homines, præstito a singulis sacramento, etc
.
Recordatio Matrimonii est eorum,
qui ad contractum matrimonii præsentes fuerunt, et est ad minus septem testium juratorum, etc
. Adde cap. 133. Rursum cap. 123.
Recordatio in Laicali Cura dicitur quædam lex, a Principibus instituta, et a subditis generaliter observata, recitans per expressum testimonium Recordatorum ea, quæ placitando in Curia dicta fuerunt, sive facta, vel quæ pronunciata fuerunt, ut serventur. Quædam enim fiunt in Curia placitando, quædam pronunciando. Placitando autem fiunt quæcumque motæ querelæ occasione deducuntur. Denunciando autem fiunt venditiones, attornationes, et hujusmodi, quæ fiunt in Curia, ut ejus Recordationis retineant fulcimentum. Recordatores autem dicuntur omnes personæ in Curia assistentes, per quas Curiæ Recordatio valeat celebrari, ut Princeps Normanniæ, Archiepiscopi, et omnes personæ dignitatem seu personatum habentes in Ecclesia Cathedrali, Abbates, et etiam Priores Conventuales, Comites, Barones, et omnes Milites, et omnes Principes Justitiarii, Vicecomites, et etiam Spadæ servientes, et magnæ famæ homines, quos vitæ meritum et prudentiæ fecerit fide dignos. Hujusmodi autem personæ omnes ad Recordationem sunt admittendæ, nisi fama ipsa contra ipsos laboraverit evidenter. Jurare autem tenentur Recordatores, maxime illi, qui nondum Principi fecerunt sacramentum, quod rei eis tractatæ veritatem Recordabuntur, nec addent aliquid, vel emittent aliud, quam quod memoria renovabit. Sunt itaque Recordamenta eorum, quæ fiunt in Curia ad requisitionem unius partis adversæ, altera sustinente, expressa recitatione per eos Recordatores, qui præsentes ad hoc, super quo Recordatio requiratur, affuerunt. Unde notandum est, quod nullus potest ad Recordamentum vocari, nisi qui præsens fuerit ad hoc, de quo dicitur Recordatio celebrari, et quod una ab una partium petatur, et ab altera sustineatur. Notandum etiam est, quod pars, contra quam Recordamentum petitur, aut illud sustinebit, aut opponet rationem, quare sustinere illud non debeat, vel querela adversæ parti remanebit.
Recordum præterea significat actum Curiæ ita authenticum, ut probationem contrarii non admittat. Hoc autem talis Curiæ actum esse debet, quæ Curiæ de Recordo, appellatur, cujusmodi sunt regia illa tribunalia apud Westmonasterium, et alia aliquot. Ita Cowellus. Proinde Recordum est diffinitiva sententia : atque sic definitur a Skenæo ad Regiam Majestatem lib. 3. cap. 24. § 6. ubi recordum et judicium synonyma sunt : nam etsi recordum dicatur judicium [] supremum, et sententia diffinitiva, a qua scilicet non appellatur, quod supremi Domini jus est : habent tamen inferiores Curiæ jus recordi, vel ex gratia et beneficio Principis, vel ex consensu partium litigantium, ut est in Regiam Majest. lib. 3. cap. 23. § 1. et 3. Quæ quidem Curiæ Recordationem tenere dicuntur, in Charta Communiæ Rotomagensis ann. 1207 :
Recordationem quoque tenebunt de iis, quæ facta fuerint inter eos, salvo nobis Placito ensis. Assisiæ, quæ habent Recordationem,
in Charta ann. 1208. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 472. Cour de Record, apud Littletonem sect. 175. De Recordo plura diximus ad Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 40. Vide Phillips. Histor. Jur. Angl. tom. 2. pag. 240. § 47.
Denique, ut est in Regiam Majest. lib. 3. cap. 23. § 5 :
Recordum habent in Curia Regis minores Curiæ, de his, quæ in eis facta sunt : quod contingit, quando aliquis Baro habet aliquam causam in Curia sua, unde dubitatio rationabilis oriatur, ita quod Curia sua eam causam determinare non sufficit : tunc enim potest Dominus ipse Curiam suam ponere in Curiam Domini Regis, ita quod de dubitatione ipsa consilium et assensum Curiæ D. Regis habeat, quid inde de jure fieri debeat.
Est igitur hoc casu, inquit idem Skenæus, Recordum Curiæ, relatio, seu repetitio litis, vel processus deducti in inferiore Curia, facta in Curia superiore.
A Recordis vero inferiorum Curiarum non appellabatur, sed falsari debebat judicium, uti in voce Falsare judicium docuimus. Unde Philippus Bellomanerius cap. 62. ait :
En Record n'a point d'appel.
Recordare suas summonitiones, in Regiam Majest. lib. 1. cap. 6. § 4. coram judicibus scilicet, a quibus approbantur.
Recordator, Recordorum custos. Cowello.
P. Carpentier, 1766.
Recordum Curiæ, Sententia, qua alicui licitum est inquirere in Regestis publicis, quod causæ suæ faveat. Arest. parlam. Paris. ann. 1284. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 145. r° :
Cum abbas et conventus S. Germani de pratis juxta Parisius dicerent contra homines Villænovæ S. Georgii et de Theodosio et aliarum villarum, quæ sunt de pertinentiis eorumdem locorum, quod ipsi homines tenebantur solvere charragium pro parte ipsos contingente, quando solidi ab ipsis abbate et conventu ratione exercitus pro nobis levabantur, et quod alias judicium factum fuerat in casu isto pro dictis abbate et conventu contra homines antedictos ; et super hoc petebant Recordum nostræ curiæ sibi fieri.... Tandem.... petentibus dictis partibus Recordum nostræ curiæ inde sibi fieri, recordata fuit nostra curia, quod alias judicatum fuerat, quod homines prædicti..... tenebantur ad præstandum et solvendum charragium prædictum ob dictam causam, etc.