« Recorporare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 056b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECORPORARE
RECORPORARE, Recorporativa Curatio. Matth. Silvaticus :
Recorporativa medicina est, inspissativa, quæ carnem et cutem densat, confortatque membrum, et temperat complexionem, Gr. μετασυγϰριτιϰή.Cælius Aurelianus Siccensis lib. 2. Chronicon cap. 1 :
Recorporativam curationem, quam Græci Metasyncriticam vocant, utilem appobamus in passione constitutis.Item cap. 7 :
Adhibendæ cucurbitæ Recorporativæ, quas Græci Metasyncriticas vocant.Lib. 3. cap. 2 :
Curatione utemur, quam Recorporativam dicere poterimus, a Græcis Metasyncriticam appellatam.Recorporatio, apud eumdem in Præfat. lib. 2. et alibi non semel. Alexander Iatrosophista lib. 2. Passion. :
Necesse est ergo unum ex tribus agi, aut evacuari humores, aut temperari, aut Recorporari.Ubi Glossa superlinearis habet expelli. Est autem μετασύγϰρισις exiguorum meatuum in naturalem statum mutatio : cum enim Methodici existimarent, ex corpusculis et mentibus corpora nostra constare, et in exiguorum meatuum symmetria sanitatem, in ametria morbos constituerent, reditum ad pristinam meatuum symmetriam μετασύγϰρισιν appellabant, quia misceri secernique corpora volebant : medicamenta vero, quæ id præstarent, μετασυγϰριτιϰά, Latini Recorporativa. Vocem Recorporare usurpat Tertullianus lib. de Anima, et lib. de Resurrect. carnis.