« 6 rector » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 061b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECTOR6
6. RECTOR, Jesuitis dicitur Superior domorum, quas Collegia vocant vel
Seminaria : iis autem Collegia sunt domus in quibus extraneos,
Seminaria vero, in quibus suos duntaxat sodales docent. Plures aliæ sunt
monachorum, pauperum, ægrotorum atque peregrinorum domus, in quibus præses etiam
Rector appellatur ; sed eas omnes et singulas enumerare operosius esset quam
utilius.