« »
 
[]« 7 rector » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 061b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECTOR7
7. RECTOR, Titulus honoris apud Venetos, qui tribuitur Potestati et Capitaneo armorum. Massiliensibus Rector dicebatur Præses, cujus erat Civitatem regere, gubernare, defendere et salvare, ut habetur in Statutis ejusdem Civitatis cap. 1. ubi singula Rectoris munia fusius exponuntur.
P. Carpentier, 1766.
Ita quoque apud Montempessulanum : ubi præterea Rector appellatus, qui burgensibus regiis gubernandis eorumque privilegia conservandis a rege præpositus erat. Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 628 :
Magistrum Arnaudum de Lar... conservatorem ejusdem burgesiæ ; nec non dictorum burgensium et privilegiorum suorum deputavimus et Rectorem, etc.
Regimina Paduæ ad ann. 1293. apud Murator. tom. 8. col. 387 :
Per Commune Paduæ fuit statutum, quod omnes Potestates et Rectores venturi ad regimen Paduæ tantum per sex menses in ipso regimine debeant permanere.
In uno MS. legitur Prætores. Latinis noti sunt provinciarum atque civitatum Rectores, seu Præsides sive Gubernatores. De Rectoribus Societatum Bononiæ vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 20. § 55. Hinc
Rectoraticum, Munus et officium Rectoris urbis : apud Falconem Beneventanum in Chr. pag. 190.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectoratus, Munus Rectoris provinciæ, in Literis Clementis VII. Papæ [] ann. 1382. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 224.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectoria, Dignitas Rectoris provinciæ vel urbis, in Epistola Urbani IV. PP. ann. 1263. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 10. et in Excommunicatione Petri III. Regis Aragon. ann. 1282. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 530. col. 1. Vossius lib. 3. de Vitiis serm. cap. 41. regimen generatim exponit in hoc Chartæ Philippi Franc. Regis loco pag. 158 :
In qua quidem nostra curia Parlamenti, omnes et universæ curiæ seneschaliarum, balliviarum, Rectoriarum, vicariatuum, judicaturarum, etc.
De jure et dominio potestarie, et Rectorie, capitanie omnique regimine et omni jurisdictione, etc
. in Henric. VII. Imper. Bannit. Florent. ann. 1311. apud Pertz. tom. 2. Leg. pag. 523. et 526.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rector Chori, Cantor. Breviarium Sarisbur. ann. 1555. asservatum in Parthenone Benedictinarum Angl. Pontisaræ :
Rectores chori, scilicet duo de superiori gradu, et duo de secunda forma, incipiant Missam.
Vide Cantores.
P. Carpentier, 1766.
Rector Puerorum et Cantus, Qui pueris symphoniacis instituendis et edocendis præpositus est. Stat. ann. 1534. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Domini mei decanus et capitulum, suasu et ad requestam magistri Joannis Courtois, Rectoris quatuor puerorum et cantus, deliberarunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rector Mercatorum, Qui præest mercatoribus et cum eorum consulibus judicat de rebus ad mercaturam pertinentibus. Privilegia mercatoribus Nemausi concessa per Philippum Franc. Regem ann. 1277. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 671. art. 9 :
Licebit mercatoribus dicte universitatis sibi preficere et habere capitaneum seu Rettorem et consules in dicta civitate Nemausi et tota senescallia nostra Bellicadri, sicut habent in nundinis Campaniæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rectores Scriniorum, Iidem qui Primicerii scriniorum, lib. 6. Codicis Theod. tit. 30. de Palatinis sacr. larg. leg. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rector Villæ, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 8. Idem qui Major, de quo supra.