« 1 recuperare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUPERARE1
1. RECUPERARE, Convalescere, Recouvrer sa santé. Gesta Regum Franc. cap. 34 :
Rex Chilpericus graviter ægrotavit ; quo Recuperante, filius ejus.... ægrotare cœpit.Vetus Charta apud Beslium pag. 421 :
Ad claustra facienda, et Recuperanda cum deciderint, etc. i.reparanda. Hac significatione Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5 :
Ad casas dominicas, stabulare, fœnile, granicam, vel tuninum Recuperandum, pedituras rationabiles accipiant ; et quando necesse fuerit, omnino componant.Vide Recuperatio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recuperari, Simili notione, Amissas vires reparare, refici, apud Barthium in
Glossario, ex Hist. Palæst. lib. 11. cap. x : Christiani igitur, videlicet alumni civitatis illius reddiderunt se statim, nosque ibi fuimus optime per tres dies, et illic maxime sunt Recuperati nostri.Capit. xviii :
Satis vero Recuperati sunt nostri de equis et de aliis multis, quæ erant illis valde necessaria.