« »
 
[]« 2 recursus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 064c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECURSUS2
2. RECURSUS. Tabularium S. Andreæ Viennensis :
Notum sit... dedisse... hoc est cymiterium et totum decimum, et oblationes, et primitias, et pascua similiter donasse bestiis Monachorum in silvis et in plano, totum Recursum in silva lignorum et pastionum porcorum in eadem silva sine lucro.
Notitia de fundatione Theoloci ann. 1130. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 4. col. 164 :
In omnibus etiam suis nemoribus ipsorum porcis Recursum et omnimodos fructus ad eorum pabulum, absque eo pretio, quod vulgo Pysnaticum dicitur.
Quibus in locis Recursus aliud nihil videtur quam jus pascendorum porcorum in nemoribus.