« »
 
[]« Recussa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 065a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECUSSA
RECUSSA, Recuperatio, ereptio pignorum aliarumve rerum jure captarum, Gall. Recousse. Epistola Philippi IV. Franc. Regis ad Eduardum Regem Angliæ ann. 1293. apud Martenium tom. 1. Anecd. col. 1251 :
Si gentes nostræ justitiando, sicut ad nos pertinet, aliquid saisiant, capiant vel expletent... quod fierent aut fient gentibus nostris violentæ Recussæ.
Eadem, paucis mutatis, edidit Rymerus tom. 2. pag. 618. Charta ejusdem Philippi Regis ann. 1307. apud Menesterium in Probat. Hist. Lugdun. pag. 39. col. 2 :
Ob has et propter multas alias offensas, inobedientias et Recussas, quas præfati Archiepiscopus et capitulum eorumque ministri gentibus nostris fecerant.
Occurrit alibi. Vide Recodere, Recossa, Recussio, Rescussa, et Glossarium Juris Gallici in Recousse.