![[]](img/image.png)
2. REFECTIO, Cœna, prandium, cibi sumptio, a reficere, cibum sumere, qua voce utuntur
Plinius lib. 18. cap. 7.
Celsus lib. 4. cap. 6. et alii. Refectionis
vero vocabulum habet S. Benedictus in Regula cap. 24. 25. 35. Apud Marcum Evang.
Refectio, pro loco, ubi cibus sumitur, usurpatur, cum Christus dici jubet :
![[]](img/image.png)
Ubi est Refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem.Græca enim habent, ποῦ ἐστι τὸ ϰατάλυμα ; Lucas diversorium. Vide Refectio generalis in Generale.