« Refectorium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 075b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REFECTORIUM
REFECTORIUM, Ugutioni, et Joan. de Janua :
Locus, ubi reficiuntur famelici, vel locus, ubi insimul comedunt fratres vel Monachi. Cœnaculum refectionis,apud Gervasium Tilleberiensem de Otiis Imper. decis. 3. cap. 11. Gregorius M. lib. 2. dial. cap. 22 :
Ite, et dicite illi, ego venio, et ostendo vobis, in quo loco oratorium, in quo Refectorium fratrum, in quo susceptionem hospitum,... ædificare debeatis.Capitul. Aquisgran. ann. 817. cap. 27 :
Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiant ; in Refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat.Adde cap. 41. et 68. Capitul. Caroli C. tit. 7. cap. 53. Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 7. tom. 2. Capitularium edit. Baluzianæ col. 1381. Capitula Monachorum Sangall. ann. circiter 817. ibid. col. 1384. cap. 15. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 17 :
Fecit quoque in ipso monasterio Refectorium novum, et nobiliter compositum, etc.Adde num. 23. Vide Vossium lib. 3. de Vitiis sermonis cap. 41. et Haeftenum lib. 10. tract. 1. disqu. 1.
Refectorium Canonicorum, apud Chrodegangum in Regula Canonicorum Metensium cap. 21. Concilium Turonense
III. can. 23 :
Canonici et Clerici civitatum... in Claustris habitantes simul omnes in uno dormitorio dormiant, simulque in uno reficiantur Refectorio.Vide Hermannum de Miraculis S. Mariæ Laudun. lib. 3. cap. 24. Rogerum Hovedenum pag. 495. Molanum in libris de Canonicis, Miræum tom. 1. pag. 75. in Charta ann. 1089. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectorium, Prædium, cujus proventus communi Canonicorum refectioni destinabantur in Ecclesia
Lugdunensi. Statuta ejusdem Eccl. ann. 1251. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 72 :
Statutum est, et perpetua inhibitione firmatum, ne successiones in ipsa ecclesia de cetero fiant, et ne Refectoria in divisione terrarum alicui in beneficium assignentur.Ex qua prohibitione refectoriorum in beneficium assignandorum, ne, quod ad mensam communem pertinebat, divideretur, conjicere licet id aliquando factitatum fuisse : quod confirmari potest ex Charta fundationis Ecclesiæ Collegiatæ de Forverio per Archiepiscopum et Canonicos Lugdunenses ann. 1192. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 24. ibi enim Refectorium vacans supponitur, quod dici non potest de prædio ab universa communitate possesso, sed solum de prædio alicui singulatim concesso. Hujus fundationis verba sunt :
Si quando.... Refectorium vacare contigerit, habebunt quoqueUbi per solutionem refectoriorum intelligo partem proventuum ex eo prædio, quod Refectorium vocabant, communi mensæ exsolvendam. Nam. si bene conjecto, qui tunc temporis Refectorium seu prædium jure beneficii possidebat, proventuum certam partem retinebat sibi, alteram communitati pro refectorio tribuere tenebatur. Vide Refusio.(Canonici de Forverio)decimam eorum reddituum, quod de ecclesia defuncti ejus(Canonici Lugdun.)habiturus est a die obitus sui usque ad primum Martium post solutionem Refectoriorum et debitorum et clamoribus pacificatis.
In Area Refectorii sine mappula et mensa comedere, Pœnæ Monachicæ species, cujus mentio in Statutis Ordinis S. Gilberti de
Sempringham pag. 766. et alibi sæpe.
Refectorarius, Cui Refectorii curandi onus incumbit. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS.
cap. 12 :
Ad Refectorarium, pertinet tempore statuto, sive ad prandium, sive ad cœnam, mensas præparare, panem et vinum et legumina apponere, et si qui fratres deforis veniant, ubi ad refectionem sedere debeant, providere, et eis similiter, quæ sunt apponenda, apponere, etc.De ejus officio agit etiam Udalricus lib 3. Consuet. Cluniac. cap. 21. Adde Ingulfum pag. 856. Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 3. Eckehardum Minimum de Vita Notkeri cap. 19. Statuta Ordinis pag. 727. Cæsarium Heisterbach. lib. 6. cap. 5. etc. Tabular. S. Theofredi Valaviensis :
Hæc sunt, quæ ad Obedientiam pertinent illius, qui Refectorarius appellatur, qui propterea sic nominatur, quoniam domus illa, in qua fratres reficiuntur, ipsi commissa est, non solum ut panem quotidie sufficienter ministret, sed etiam ut omnia, quæ ad utilitatem vel ornatum necessaria fuerint, eidem domui studiose provideat, omnia linteamina mensarum et canistra, et vasa vinaria, scifos ligneos, et vitreos, cochlearia et candelabra, etc.Consuetudines Monasterii Fontanell. MSS. pag. 258 :
Hi sunt quasi suffraganii coquinarii, Panetarius, Custos vini et Refectorarius. Refectorarii seu Procuratores Capituli Ecclesiæ Viennensis,in Charta ann. 1291. tom. 2. Hist. Dalphin pag. 44. col. 2. Refectorarius ejusdem Capituli rursum memoratur in alia Charta ann. 1314. ibid. pag. 157.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectoraria, Officium Refectorarii. Inter varia officia claustralia Monasterii
Corbeiensis ad calcem Regulæ MS. recensentur, Præpositura, Thesauraria,
Celleraria, Cameraria, Refectoraria, Infirmaria,
Hospitium et Eleemosina.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectoraria, Monialis cui refectorii cura est in monasteriis sacrarum virginum. Alheidis conversa, Refectoraria et fenestraria, apud Buschium de Reform. Monast. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. Leibnitii pag. 888.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectoreria, Eadem notione. Charta arrendationis Monialium Artacellæ ann. 1403. e Schedis
Præsidis : Item fenestrariæ medium justicialem vini ; item Refectoreriæ pro suo labore duos justiales vini ultra suam rationem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectoretum, Idem quod Refectorium. Refectoretum infirmariæ, in quo eduntur carnes, in Bulla Benedicti XII. ex Archivo S. Victoris Massil.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectorarii Panni, Qui sunt ad usum refectorii, Bernardo in Ordine Cluniacensi part. 1. cap. 7.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectoriales, Vicarii seu beneficiati Ecclesiæ Saltzburgensis, qui vice Canonicorum Missas
canunt, cæterasque horas ecclesiasticas, ut passim videre est in Ecclesiis cathedralibus
et collegiatis, Refectoriales, ut conjecto, dicti quod communi refectorio
uterentur. Chronicon Saltzburg. ad ann. 1461. apud Raimundum Duellium tom. 2. Miscell.
pag. 143 : Burchardus statim fundavit xii. sacerdotes, vi. religiosos et sæculares, qui deberent præesse choro Saltzburgensi tanquam vicarii et omnia cantare, etiam primam Missam apud S. Virgilium.... sed quia dictus Archiepiscopus in regimine non diu vixit, statim post obitum suum fuit illa fundatio per Capitulum cassata, Presbyteri sæculares licentiati et Refectoriales reassumpti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectorius, Idem qui Refectorarius. Epitaphium ann. 1593. apud Felibian. Hist.
San-Dion. pag. 583 : Hic jacet fr. Franciscus Guyot, præpositus de Tremblay, locique Refectorius, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectuarius, Eadem notione. Statuta Monasterii S. Claudii pag. 74 : Tenetur Refectuarius ministrare mappas et manutergia ad refectorium tam pro mensis ipsorum, quam pro manuum ablutione, necnon scyphos custodire et mappas prædictas mundas teneri et dealbari facere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refectuaria, Officium refectuarii, ibidem, et in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. tom.
1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 261.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refecturaria, Eodem intellectu. MS. Codex Eccles. Aginn. apud Stephanotium tom. 1. Antiq.
Benedict. in Vasconia MSS. pag. 532 : Monasterium SS. Gervasii et Prothasii de Exiis.... habet.... camerariam, sacristiam, infirmariam, cellerariam, pitanciariam, cantoriam, hostalariam, operariam et Refecturariam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Refecturarius, Idem qui Refectorarius. Petrus de Borgia Canonicus et Refecturarius Capituli Viennensis, in Charta ann. 1281. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 24. col. 2.
Præsentibus..... Hugone Priore de Roysies, Petro de Rochi Refecturario dicti monasterii,in alia Charta ann. 1300. ibid. pag. 57. col. 2.
Subrefectorarius, Refectorario subest, in Monasteriis. Vide Librum Ordinis S. Victoris
Parisiensis MS. cap. 12.