« 2 regardum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 090a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGARDUM2
2. REGARDUM, Rewardum Forestæ, Visitatio forestæ ab forestariis, ne quid detrimenti
in iis accidat, ut in Fleta lib. 2. cap. 41. § 1. interdum limites vel ambitus forestæ,
cujus cura commissa erat quibusdam ministris, qui eam obambularent, prospicerentque ne
vetitæ in ea venationes fierent, aut exscinderentur arbores, qui inde regardatores
dicuntur, de quibus mox : unde qui intra ejusmodi metas venari, vel damnum aliquod in
foresta fecisse deprehensus erat, mulctabatur gravi mulcta, quæ Regardum forestæ
etiam dicebatur. Charta Ricardi I. Regis Angliæ :
Concessimus etiam eisdem manerium de Lovers cum omnibus pertinentiis,... salvis ad opus nostrum venatione nostra, et destructione forestæ, ita tamen quod non sit in Rewardo.Revardo, apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. xix. Rogerus Hovedenus et Brompton. ann. 1188 :
Et idem Rex quietas clamavit... omnes terras suas et Canonicorum suorum, quod sint liberæ et quietæ in perpetuum de Rewardo forestæ et forestariorum : et dedit ei per cartam suam liberam potestatem et licentiam capiendi venationem per omnes præbendas suas in Comitatibus Eboraci et Notynghamiæ.Leges Forestarum Scoticarum cap. 12. § 1 :
Si quis forestarius invenerit aliquem extra dominicum boscum, vel infra Rewardum, prosternentem quercum sine visu vel deliberatione forestarii.Vetus Inquesta in Regesto Phil. Aug. Herouvalliano fol. 119 :
Inquisitores dicunt, quod Bonavilla cum pertinentiis valebat sine placito ensis et Regardis forestæ et pasnagii, etc.Fol. 158.
Respectus forestædicitur. Vide Nomolexicon Thomæ Blount in voce Regard.
Regardatores, Qui, ut diximus, circumeunt omnes ballivæ forestas ut de transgressionibus,
assartis, vastis, et purpresturis inquirant : Anglis Regarders. Charta Joannis
Regis Angl. apud Matth. Paris ann. 1215 :
Regardatores nostri eant per forestas ad faciendum Regardum, sicut fieri consuevit, etc.Charta Henrici II. Regis Angl. :
Et prædictus Baldricus et Regardator et panagator mearum forestarum, etc.Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 939. Glossarium Kennetti ad calcem Antiq. Ambrosd. et Nomolexicon Thomæ Blount in Regarder.
Regardatorum institutionem ad Henricum II. Regem Angliæ refert Manwoodus. Sic enim Assisam ejus
de foresta intelligit, ubi hæc habentur :
Item Rex præcepit quod in quolibet Comitatu in quo habet venationem, ponantur 12. Milites ad custodiendam venationem suam.Hi Milites, inquit ille, pro tempore appellantur Regardatores. Eo vero sæculo Milites passim dicti sunt, qui per servitium tenuere Militare, posteris liberi tenentes appellati. Sed alii fuere Milites, alii libere tenentes. Spelmannus Regardatorum nomenclaturam serius natam opinatur.