« »
 
[]« 3 regia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 093a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGIA3
3. REGIA, Porta ædificii primaria. Ordo Romanus :
Deinde subdiaconus.... exiens ad Regiam Secretarii, dicit, Schola. Respondet, Adsum.
Missa ex Codice Ratoldi Corbeiensis :
Deus qui triumphantibus pro te Martyribus Regiam cœlestis aulæ potenti dextra pandis.
Pactum Arichis Principis Benevent. cum Neapolitanis :
Ponit post Regiam domus suæ ipsum fustem. Regiæ Monasterii,
apud Paulum Diacon. Neapolit. in Vita S. Mariæ Ægypt. cap. 5. et in Regula Magistri cap. 30. 83. 95. Maxime vero ita appellantur ædium sacrarum portæ. Paulinus Epist. 33 :
Videre enim mihi videor tota illa religiosa miserandæ plebis examina, illos pietatis divinæ alumnos tantis influere penitus agminibus in amplissimam gloriosi Petri Basilicam per illam venerabilem Regiam cærulea eminus fronte ridentem, etc.
Autbertus Abbas in Vita SS. Paldonis et socior. :
Venit ad eos quidam homo ignotus nocturno silentio, Regiamque oratorii pulsans, ait, etc.
Chronicon Novaliciense cap. 13 :
Tradunt vero nonnulli, quod cum isdem Desiderius cotidie media nocte surrexit, et veniret ad Ecclesiam S. Michaelis, vel S. Syri, seu per cæteras alias, aperiebantur statim Regiæ divinitus ante suum conspectum.
Anastasius in Honorio PP :
Investivit Regias januas in ingressu Ecclesiæ majores, quæ appellantur Medianæ, ex argento quæ pensant libras 975.
In Conone :
Qui missi fuerant de exercitu ad custodiendas Regias basilicæ, etc.
In Leone III. pag. 133 :
In ingressu basilicæ, ubi supra Regias majores fecit imagines ex argento, etc.
Pag. 134 :
Fecit in basilica Dei Genitricis ad præsepe in ingressu præsepii Regias vestitas ex argento purissimo, etc.
Pag. 143 :
Ingressum vero corporis isdem Præsul ex marmoribus candidis miro decore ornavit, atque Regias æreas ibidem posuit.
Utuntur Ennodius, Gregorius Turonensis, et alii. Ita Græci βασιλιϰὰς πύλας ædium sacrarum, vel potius ναοῦ portas appellabant. Anonymus in festum Restitut. Imaginum pag. 741. 737. :
Καθῆλθον λιτανεύοντες μέχρι τῶν ϐασιλιϰῶν πυλῶν τῶν ϰαλουμένων ϰτεναρίων.
Ubi interpres :
Adusque palatii portas quæ ctenariæ dicuntur, supplicantes venerunt.
At sermo est de Regiis ædis sacræ, non palatii, quæ ϰτεναρίαι dicuntur, quod cancellatæ essent, et instar pectinis effictæ. Vide Descript. ædis Sophianæ n. 80. et Glossar. med. Græcit. voce Πύλαι βασιλιϰαί, col. 1272.
Regiola, Eadem quæ Regia, Porta. Vita S. Rufini Episcopi in Sanctuario Capuano :
Deinde Episcopus clausit Regiolas, quæ erant ante altare.
Anastasius in Gregorio III :
Faciem altaris et confessionem cum Regulis vestivit argento.
Ubi Muratorius tom. 3. pag. 159. ex MSS. codd. habet in Notis, cum Regiulis [] et cum Regiolis : quod ultimum magis placet. Ita Regiolam pro portula usurpat Fridericus II. lib. 2. de Arte venandi cap. 36 :
Quando vero capi debebunt (falcones) de loco in quo nutriti sunt, aliis aperturis illius loci clausis, una remaneat aperta, et habeat Regiolam quæ clauditur sero ; per hanc namque Regiolam capi poterunt facilius et sine læsione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc emendandum puto locum Vitæ S. Athanasii Episc. Neapol. tom. 4. Julii pag. 75 :
Faciens ibi marmoreum altare cum Regilis argenteis, supra quod velamen cooperuit, in quo martyrium S. Januarii ejusque sociorum acupictili opere digessit.
Si bene conjecto, legendum est Regiolis. Editor Regilis, ducit a recto Regilus : qua voce limbum indicari suspicatur. Vide Regularis 1.