« 1 regina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 093c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGINA1
1. REGINA, Regis filia : nam is olim titulus attributus Regum filiabus. Scribit enim Suidas
ex Aristotele, apud Cyprios, Regum filios ἄναϰτας
appellatos, ut filias ἀνάσσας. Servius ad hæc Virgilii
ex 1. Æneid.
Nec Poetis, quod ille vult, duntaxat id licuit : quod saltem posterioribus seculis obtinuisse constat, præsertim sub prioribus Constantinopolitanis Augustis, quod præ cæteris testatur Claudianus Panegyrico 2. in Stilichonem :... donec Regina SacerdosMarte gravis, etc.Regina, Regis filia, abusive ait more Poetico : ut alibi... Magnum Reginæ miseratus amorem.Id est Regis filiæ Pasiphae.
Marius Mercator tom. 2. pag. 85. Baluz. pag. 76. in Sermon. IV. Nestorii. :Nam domus hæc utroque petit diademata sexu,Reginasque parit, Reginarumque maritos.
Pius est Imperator, Reginæ Deum amant.Gennadius ait Faustinum scripsisse
ad personam Flaccillæ Reginæ adversus Arianos,Eadem de Attico habet Marcellinus Comes. Fuit perinde Flaccilla Arcadii filia.ut Atticum Constantinopolitanum Episcopumad Reginas Arcadii Imperatoris filias librum de Fide et Virginitate.
◊ Is etiam in Francia nostra usus maxime invaluit, ut Regum
filiæ Reginæ appellarentur. Nam apud Gregorium Turonensem lib. 5. cap. 49.
Rigunthis filia Chilperici Regis hoc titulo donatur : et Chrodieldis Sanctimonialis,
Chariberti Regis filia, apud eumdem Scriptorem lib. 10. cap. 15. Reginam se
filiam Regis et consobrinam alterius Regisindigitat. Neque alia fortean de causa coronas Caroli M. filiabus attribuit Anonymus in Poemate de eodem Carolo, ubi de Rotrude :
de Berta :Namque corona caput pretiosis aurea gemmisImplicat, etc.
de Gisala :..... Caput aurato diademate cingitur almum.
denique de Rhodaid :..... Crines radianti luce coruscant.
Inseritur capiti nitido gemmata corona.
◊ Inferioribus quoque paulo temporibus, atque adeo sub tertia
Regum stirpe, natas Regum, Reginas passim nuncupatas observare licet. Odo II. Comes
Campaniæ filius Bertæ Reginæ dicitur in veteri Notitia apud Joan. Mabillonium tom.
5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 764. filiæ scilicet Conradi I. Regis Burgundiæ.
Rosalam alio nomine Susannam dictam, Berengarii III. Regis Italiæ filiam,
Arnulphi II. Flandriæ Comitis uxorem, Susannam Reginam matrem suam vocat Balduinus
IV. Flandriæ perinde Comes, in Charta ann. 998. quæ descripta legitur in Historia Guinensi
pag. 49. In alia Hugonis Noviomensis Episcopi ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo
Flandriæ cap. 26. Adela Roberti Regis Franciæ filia, et Balduini Pii Comitis Flandriæ
uxor, Regalis Comitissa nuncupatur. Raimundus VI. Comes Tolosæ, dominæ Reginæ
Constantiæ, quæ ejusdem Roberti filia fuit, filius dicitur ; ut Raimundus VII.
ejusdem Raimundi VI. filius, dominæ Reginæ Joannæ, quæ filia fuit Henrici II. Regis
Angliæ, filius, apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 225. et Cruceum, in
Episcopis Cadurcensibus num. 77. Constantia Philippi I. Regis Franciæ filia, Boëmundi
Principis Antiocheni uxor, Reginæ cognomine donatur in Chronico MS. Romualdi
Salernitani Archiepiscopi ann. 1120. et alibi. Sic Tharasia Alphonsi VI. Castellæ Regis
filia, Henrici Comitis Portugalliæ uxor, Nobilissima Regina appellatur in Vita S.
Theotonii cap. 2. quia Regis filia dicebatur, ut ait Rodericus Toletanus lib. 7. de
Rebus Hispan. cap. 5. Et in Charta ejusdem Tharasiæ apud Brandaonem lib. 9.
Monarch. Lusit. cap. 2. Sic Tharasia alia Alphonsi I. Regis Portugalliæ filia, quæ et
Mathildis appellabatur, Philippi Elsatii Flandriæ Comitis uxor, Regina Mathildis
Comitissa Flandriæ passim inscribitur in ejusdem Diplomatibus, in Tabulario S.
Bertini, in Regesto Philippi Augusti fol. 1. et 102. apud Malbrancum lib. 11. de Morinis
cap. 21. Buzelinum lib. 1. cap. 41. Miræum, Locrium, et alios. Lambertus Ardensis pag.
258 :
Flandriæ Comitis Philippi uxor et Comitissa Theresia apud suos Portugallos, apud nos Mathildis, cognomentoque Regina.Ægidius Aureævallis Monachus cap. 57. de eadem :
Regina enim a quibusdam dicebatur, quia filia Regis erat, et pro fratre suo minus firmo regnum patris tenuerat in Hispaniis.Willelm. Brito lib. 10. Philipp. :
Rigordus :Interea Comitissa senex, quæ PortigalensisRegis Filia, ob hoc solum Regina vocata est.
Filia Regis Portigalensis, unde et Regina Comitissa appellabatur.Sed et Duardus Nonius lib. de Vera Regum Portugalliæ genealogia statim initio, hunc morem in Lusitania durasse usque ad Alfonsum II. observat. Quod præterea colligitur ex veteribus Chartis, editis a laudato Brandaone tom. 3. pag. 195. v. 196. v. tom. 4. pag. 260. 262. 270. et ex Bernaldo Archidiacono in Vita B. Geraldi Archiep. Braccan. num. 9. Si hæc non sint satis, adde Chartam ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 375. ubi Matildis Guidonis III. Comitis de Albone Regina dicitur, quod filia esset Regis Angliæ. Ex quibus patet, quod et alibi videre est, uxores maritis suis ortu nobiliores, parentum suorum titulos retinuisse, non assumsisse maritorum.
P. , 1766.
◊ Inquisit. ann. 1245. inter
Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 448 : Regina Constantia vocatur, non quod esset Regina, sed erat filia Regis Franciæ.