« »
 
[]« 1 regina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 093c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGINA1
1. REGINA, Regis filia : nam is olim titulus attributus Regum filiabus. Scribit enim Suidas ex Aristotele, apud Cyprios, Regum filios ἄναϰτας appellatos, ut filias ἀνάσσας. Servius ad hæc Virgilii ex 1. Æneid.
... donec Regina Sacerdos
Marte gravis, etc.
Regina, Regis filia, abusive ait more Poetico : ut alibi
... Magnum Reginæ miseratus amorem.
[] Id est Regis filiæ Pasiphae.
Nec Poetis, quod ille vult, duntaxat id licuit : quod saltem posterioribus seculis obtinuisse constat, præsertim sub prioribus Constantinopolitanis Augustis, quod præ cæteris testatur Claudianus Panegyrico 2. in Stilichonem :
Nam domus hæc utroque petit diademata sexu,
Reginasque parit, Reginarumque maritos.
Marius Mercator tom. 2. pag. 85. Baluz. pag. 76. in Sermon. IV. Nestorii. :
Pius est Imperator, Reginæ Deum amant.
Gennadius ait Faustinum scripsisse
ad personam Flaccillæ Reginæ adversus Arianos, ut Atticum Constantinopolitanum Episcopum ad Reginas Arcadii Imperatoris filias librum de Fide et Virginitate.
Eadem de Attico habet Marcellinus Comes. Fuit perinde Flaccilla Arcadii filia.
Is etiam in Francia nostra usus maxime invaluit, ut Regum filiæ Reginæ appellarentur. Nam apud Gregorium Turonensem lib. 5. cap. 49. Rigunthis filia Chilperici Regis hoc titulo donatur : et Chrodieldis Sanctimonialis, Chariberti Regis filia, apud eumdem Scriptorem lib. 10. cap. 15. Reginam se
filiam Regis et consobrinam alterius Regis
indigitat. Neque alia fortean de causa coronas Caroli M. filiabus attribuit Anonymus in Poemate de eodem Carolo, ubi de Rotrude :
Namque corona caput pretiosis aurea gemmis
Implicat, etc.
de Berta :
..... Caput aurato diademate cingitur almum.
de Gisala :
..... Crines radianti luce coruscant.
denique de Rhodaid :
Inseritur capiti nitido gemmata corona.
Inferioribus quoque paulo temporibus, atque adeo sub tertia Regum stirpe, natas Regum, Reginas passim nuncupatas observare licet. Odo II. Comes Campaniæ filius Bertæ Reginæ dicitur in veteri Notitia apud Joan. Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 764. filiæ scilicet Conradi I. Regis Burgundiæ. Rosalam alio nomine Susannam dictam, Berengarii III. Regis Italiæ filiam, Arnulphi II. Flandriæ Comitis uxorem, Susannam Reginam matrem suam vocat Balduinus IV. Flandriæ perinde Comes, in Charta ann. 998. quæ descripta legitur in Historia Guinensi pag. 49. In alia Hugonis Noviomensis Episcopi ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo Flandriæ cap. 26. Adela Roberti Regis Franciæ filia, et Balduini Pii Comitis Flandriæ uxor, Regalis Comitissa nuncupatur. Raimundus VI. Comes Tolosæ, dominæ Reginæ Constantiæ, quæ ejusdem Roberti filia fuit, filius dicitur ; ut Raimundus VII. ejusdem Raimundi VI. filius, dominæ Reginæ Joannæ, quæ filia fuit Henrici II. Regis Angliæ, filius, apud Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 225. et Cruceum, in Episcopis Cadurcensibus num. 77. Constantia Philippi I. Regis Franciæ filia, Boëmundi Principis Antiocheni uxor, Reginæ cognomine donatur in Chronico MS. Romualdi Salernitani Archiepiscopi ann. 1120. et alibi. Sic Tharasia Alphonsi VI. Castellæ Regis filia, Henrici Comitis Portugalliæ uxor, Nobilissima Regina appellatur in Vita S. Theotonii cap. 2. quia Regis filia dicebatur, ut ait Rodericus Toletanus lib. 7. de Rebus Hispan. [] cap. 5. Et in Charta ejusdem Tharasiæ apud Brandaonem lib. 9. Monarch. Lusit. cap. 2. Sic Tharasia alia Alphonsi I. Regis Portugalliæ filia, quæ et Mathildis appellabatur, Philippi Elsatii Flandriæ Comitis uxor, Regina Mathildis Comitissa Flandriæ passim inscribitur in ejusdem Diplomatibus, in Tabulario S. Bertini, in Regesto Philippi Augusti fol. 1. et 102. apud Malbrancum lib. 11. de Morinis cap. 21. Buzelinum lib. 1. cap. 41. Miræum, Locrium, et alios. Lambertus Ardensis pag. 258 :
Flandriæ Comitis Philippi uxor et Comitissa Theresia apud suos Portugallos, apud nos Mathildis, cognomentoque Regina.
Ægidius Aureævallis Monachus cap. 57. de eadem :
Regina enim a quibusdam dicebatur, quia filia Regis erat, et pro fratre suo minus firmo regnum patris tenuerat in Hispaniis.
Willelm. Brito lib. 10. Philipp. :
Interea Comitissa senex, quæ Portigalensis
Regis Filia, ob hoc solum Regina vocata est.
Rigordus :
Filia Regis Portigalensis, unde et Regina Comitissa appellabatur.
Sed et Duardus Nonius lib. de Vera Regum Portugalliæ genealogia statim initio, hunc morem in Lusitania durasse usque ad Alfonsum II. observat. Quod præterea colligitur ex veteribus Chartis, editis a laudato Brandaone tom. 3. pag. 195. v. 196. v. tom. 4. pag. 260. 262. 270. et ex Bernaldo Archidiacono in Vita B. Geraldi Archiep. Braccan. num. 9. Si hæc non sint satis, adde Chartam ann. 1339. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 375. ubi Matildis Guidonis III. Comitis de Albone Regina dicitur, quod filia esset Regis Angliæ. Ex quibus patet, quod et alibi videre est, uxores maritis suis ortu nobiliores, parentum suorum titulos retinuisse, non assumsisse maritorum.
P. Carpentier, 1766.
Inquisit. ann. 1245. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 448 :
Regina Constantia vocatur, non quod esset Regina, sed erat filia Regis Franciæ.