« »
 
[]« 2 regina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 094b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGINA2
2. REGINA, Regis uxor. Conventus apud Andelaum ann. 587 :
Et genitricem Domni Childeberti Domnam Brunichildem Reginam, vel filiam ejus Chlodosvendam germanam Domini Childeberti Regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel ejus Reginam Faileubam, etc.
Cœlestinus III. PP. in Epistola ad Archiep. Senon. apud Matthæum Paris ad ann. 1195 :
Nos itaque, qui plus Reges Francorum specialiter in visceribus nostræ caritatis diligimus, per dilectum filium nostrum C. subdiaconum Apostolicæ sedis Legatum ad hoc specialiter missum, rogavimus eumdem (Philippum Aug.) ut Reginam suam quam a se consilio iniquo amovebat, affectu maritali tractaret.
Ita etiam loquitur Cnutus, Rex Angliæ, in Diplomate, descripto a Willel. Petit in libro Anglico de Communitatibus Angliæ ad Parlamentum evocandis, edito ann. 1680. pag. 151 :
Sitque nobis remedio hoc, mihi quippe atque Reginæ meæ Eigisæ, ac filiis nostris, omnibusque, qui pridem ei hoc contulerunt.
Infra :
Dedi quoque Reginæ meæ assensu, etc.
Adde Eddium in Vita S. Wilfridi Episc. Eborac. cap. 2. 23. 33. 34. apud Mabillon. in Actis SS. Bened. sæc. 4. part. 1.
P. Carpentier, 1766.
Vita S. Luani tom. 1. Aug. pag. 350. col. 2 :
Regina enim regis mortua est dolore partus.
Reginæ nomen non admittebant Saxones Occidentales, sed Regis conjugem appellabant. Id unde ortum, pluribus exsequitur Asserus de Ælfredi rebus [] gestis pag. 3. et ex eo Matth. Westmonastriensis ann. 854.
P. Carpentier, 1766.
Regina, Uxor regis seu præfecti artis cujuslibet. Necrol. S. Saturn. Carnot. ann. 500 :
xj. Cal. Nov. obiit Agnes Regina pellipariorum... xij. Cal. Dec. obiit Godefridus maritus Agnetis Reginæ.
Vide supra Magistra 2. et infra in Rex.
P. Carpentier, 1766.
Ut pueri in ludis suis regem, ita et puellæ Reginam habuere. Lit. remiss. ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 19 :
Comme le Mardi de Pasqueres, ainsi que on faisoit les Roynes par les rues de laditte ville (Abbeville) en pluseurs lieux en la maniere acoustumée,... ladite Jehanne par jeu prins la barrette de Jehan Petit, afin que il donnast aucune chose à laditte Royne, etc.