« 1 regressus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 098a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGRESSUS1
1. REGRESSUS. Charta Willelmi Sancii Comitis apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Vascon. MSS.
pag. 481 :
Curtem de Brocarez donamus S. Severo cum exitibus et Regressibus, sicut nos tenemus et possidemus.Alia vetus Charta apud eumdem Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. pag. 329 :
Cum mansis, campis, in curtis, hortis, cum exeis et Regressibus, cum ecclesia S. Hylarii constructa, etc.Similia passim occurrunt in veteribus Instrumentis, ubi Regressus idem sonat quod redditus, proventus, ut satis patet ex Charta ann. 1153. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 544 :
Ego Raymundus Trencavelli Biterrensis Vicecomes dono tibi Rogerio de S. Benedicto, ac tuæ posteritati, meum castellum quod vocatur Eisalabra, videlicet cinctum superiorem cum suis exitibus atque Redditibus,seu Regressibus, ut in aliis hujusce formulæ locis legitur. Vide Regressium et Exius.
P. , 1766.
◊ Melius, ni fallor, quam
Tributum pro facultate pascendi animalia, ut interpretatur D. de Foy tom. 1. Notit.
diplom. pag. 179. qui ibidem minus attente scribit vocis hujus explicationem deesse in
Glossario Cangii. Viæ, sæpius in
chartis exitus et introitus. Charta ann. 744. apud Hergott. Geneal. Diplom. Gent.
Habsb. Cod. Prob. num. 1 : Hæc loca supernominata conservis et ancillis peculiaribus cum domibus.... campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus adque immobilibus, cultis et incultis, viis discendentis adque Regredientis, cum omnia adjacentia, etc.