«
10 regula » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 099c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULA10
10. REGULA, pro
Regularis, monasticæ regulæ addictus. Charta ann. circ. 992. apud
Lamium in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 2. pag. 316 :
Dominus Petrus, religiosus presbiter et monachus, abbas Regula ipsius monasterii
sancti Fidelis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Canonica, Norma sacris canonibus consentanea. Capitulare 4. ann. 806. cap. 2 :
Ut
omnes Episcopi potestative secundum Regulam canonicam doceant, et regant eorum
ministeria, tam in monasteriis virorum quam puellarum, vel in forensibus presbyteris,
seu reliquo populo Dei.
Adde lib. 6. Capitul. cap. 246.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Canonicorum, Eadem quæ Monachorum. Capitulare Aquisgran. ann. 816. cap. 3 :
Quia vero
canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, operæ
pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum Conventum ex dictis SS. Patrum... in unam
Regulam canonicorum et canonicarum congerere, et canonicis vel sanctimonialibus
servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et
quoniam illam sacer Conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota
observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus
indubitanter teneatur, et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus
canonice degentibus deinceps observetur.
Eadem habentur lib. 1. Capitular. cap.
79. et in Addit. 3. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regula Ferrea in judicio ferri candentis adhibita. Chronicon Mutin. ad ann. 1329. apud Murator.
tom. 11. col. 119 :
Mutinensibus denegantibus, ut rei veritas se habebat, et
Regulam ferream igne calefactam manu sumere offerentibus, quam accipiebant nulla habita
læsione ipsi Mutinenses.
Vide in
Ferrum candens.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vectis, Gall.
Barre. Necrol. eccl. Paris. MS. :
Candela quædam integra erit super Regulam
ferream, etc. Une Reilhe de fer,
in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209.
Chartoph. reg. ch. 189.
Rille,
in aliis ann. 1404. ex Reg. 159. ch. 37. et
Raylle, ibid. ch. 110. Vide supra
Penna 5.
Regula Sancta, Eadem, quæ S. Benedicti. Vita S. Præjecti :
Monasterium construens, sub
norma sanctæ Regulæ ibidem constituit virgines.
Charta Ludovici Pii pro
Monasterio Fossatensi in Tabulario ejusd. Monast. fol. 7 :
Ubi olim Monachi sub
sancta Regula deguerunt.
Infra
Regula S. Benedicti dicitur. Ita
Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 11. Paschasius
Radbertus in Epitaph. Walæ lib. 2. cap. 21. Vita Eigilis Abb. Fuld. num. 6.
21. edit. Mabillonii, idem Eigiles in Vita S. Sturmii num. 20. Sisnaudus Episcopus
Iriensis in Charta æræ 952. apud
Yepez tom. 4. etc. Id multis vir doctissimus
probavit D. Philipp.
Bastide Benedictinus in Dissert. de Antiqua Ord. S. Benedicti
propagatione cap. 7. et ante eum Sandovallius de Prælio Clavigensi pag. 194. 195. Charta,
scripta ann. 20. Ludovici IV. Regis Franc. in Tabulario Conchensi in Ruthenis num. 6 :
Degentes sub Regula S. Benedicti, qui Domino sedulo famulare videntur propter
hanc Regulam sanctitatis.
Vide Appendicem ad Capitul. pag. 1421.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Riulle
olim nostris pro
Regula dictum fuisse discimus ex veteri interpretatione Regulæ S.
Benedicti in Codice MS. Corbeiensi, ubi legitur :
En cheste Riulle nous ammoneste sains Benoist aussi comme li peres li fil,
Ausculta o fili.
Regula Sanctorum Patrum, SS. Benedicti scilicet et Columbani. Vide eumdem Bastidam cap. 8. et Joan.
Mabillonium in Præfat. ad 4. tomum Vitar. Ord. S. Benedicti num. 37.
L. Favre, 1883–1887.
◊
De modo quo
Regula servabatur vel reformabatur
in monasteriis Cluniacensibus, legere poteris visitationem quamdam abbatis in
Mauziacense conventu factam (an. 1264) :
Cum dominus abbas Clun.
Mauzaciense monasterium, tanquam pater abbas ipsius monasterii hoc anno visitaverit et
ad reformationem ordinis statuerit in dicto Mauzaciense monasterio ea que sunt
inferius annotata, scilicet quod silentium in claustro, monasterio, dormitorio et
refectorio cum summa diligentia custodiatur sicut moris est apud Cluniacum et qui in
dicto silentio in dictis locis offenderit regulariter in capitulo puniatur...
etc.
(Chart. Clun. Coll. Burgund. B. N. t. 82, n°
337.)