« »
 
REGULARES 1, REGULARES 2, REGULARES 3.
[]« 1 regulares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 100b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULARES1
1. REGULARES. Anastasius in Stephano IV. PP. pag. 96 :
Fecit enim et tres Regulares argenteos super rugas, per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontispicio constitutæ sunt.
In Hadriano pag. 112 :
Fecit etiam ter beatitudo ejus imagines sex ex laminis argenteis[] investitas ; ex quibus tres posuit super rugas, qui sunt in introitu Ecclesiæ Presbyterii, ubi et Regularem ex argento investito fecit, et posuit super eumdem Regularem præfatas tres imagines.
Mox :
In superiori vero ruga, id est, in medio presbyterii faciens alium Regularem ex argento investito, constituit super eum reliquas tres imagines, etc.
In Leone III. pag. 128 :
Fecit et columnas argenteas sex, et Regulares duos ex argento purissimo pens. etc.
Pag. 134 :
Atque Regularem ibi super investitum ex argento purissimo, et super ipsum Regularem posuit arcum, et gammadias ex argento,.... nec non et imagines tres, etc.
Pag. 135 :
Vela modica de stauraci quatuor, quæ pendent in Regulari ante imaginers... fecit, ubi supra ad Fontes vela Tyria tria, quæ pendent in Regularem ante imagines, etc.
In Paschali pag. 149 :
Ubi etiam Regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit pens. libr. 20. super quem constituit arcus duos de argento, et gammadias quatuor, etc.
Pag. 152 :
Fecit etiam ante vestibulum altaris Rugularem investitum ex laminis argenteis,.... ubi et posuit arcum unum et gammadias, etc.
Ex prædictis Bulengerus, et ex eo Ludovicus de la Cerda, Regulares fuisse existimat virgas ligneas aut æreas, quibus vela adducebantur, aut reducebantur : quæ quidem sententia quam a vero absit, ex eo patet, quod Regulares dicantur sustinuisse imagines, arcus et alia ornamenta, et ad eos appensa interdum fuisse vela, quæ etiam imagines inibi stantes velarent : tametsi haud omnino proclive sit divinare, quid fuerint. Id constat, Regulares versus Presbyterium fuisse, quo fere loco rugæ erant, ita ut ferme eo concesserim, ut Regulares fuisse putem id, quod Græci ϰιόνια vocant, Cancellos fusiles Leo Ostiensis : cum etiam ad cancellos altaris vela appenderentur. Isidorus lib. 16. cap. 19. et ex eo Papias : Regulare æs dicitur, quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. Ductile vero dicitur quod malleis producatur : sicut contra fusile, quia funditur. Regula æris, apud Warnefridum de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 4. Vide nostram Descriptionem Ædis Sophianæ num. 70. et supra Lauduna.
[]« 2 regulares » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 100c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULARES2
2. REGULARES, apud Compotistas, seu computi Ecclesiastici conditores, alii sunt solares, alii lunares.
Regularis solis
, est numerus invariabilis datus mensi, qui adjunctus concurrenti, declarat, qua feria septimanæ quilibet mensis iniret, cujus fuerit regularis : Diciturque Regularis a Regula, quia invariabilis est. Habent porro ortum Regulares a Martio, etc. Hæc pluribus exsequuntur Compotistæ, ac in primis Fulbertus Carnotensis in Computo, Honorius Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 81. 89. Durandus lib. 8. Rational. cap. 5. num. 5. et Josephus Scaliger de Emendat. temp. lib. 7. pag. 749. et 777. qui observat, Regularium doctrinam nunc esse superfluam, cum via ad inveniendum ferias longe expeditior sit per cyclum Romanum, seu per literas dominicales. Vide Rupertum lib. de Divinis Offic. cap. 16. Florentinum Wigorn. ann. 415. et Petavium in Auctario lib. 8. cap. 7. 8.
Regularis Lunaris, est numerus invariabilis, datus mensi ad inveniendum Lunam in Kalendis mensium singulorum. Vide eumdem Durandum lib. 8. cap. 8. Ex Cod. MS. Victorino sequentia exscripsimus : []
<table rend="i">
<head>Regulares ad feriam Kalendarum inveniendam.</head>
<row>
<cell>Mart.</cell>
<cell>v.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Martius in quinque,</cell>
</row>
<row>
<cell>April.</cell>
<cell>i.</cell>
<cell>Dies  xxx.</cell>
<cell>Dux est Aprilis in asse.</cell>
</row>
<row>
<cell>Maius</cell>
<cell>iii.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Maius tres rapuit,</cell>
</row>
<row>
<cell>Jun.</cell>
<cell>vi.</cell>
<cell>Dies  xxx.</cell>
<cell>Junius sex modo redemit.</cell>
</row>
<row>
<cell>Julius.</cell>
<cell>i.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Julius esse labat,</cell>
</row>
<row>
<cell>Aug.</cell>
<cell>iiii.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Augustus quatuor extat.</cell>
</row>
<row>
<cell>Sept.</cell>
<cell>vii.</cell>
<cell>Dies xxx.</cell>
<cell>September septem capit,</cell>
</row>
<row>
<cell>Oct.</cell>
<cell>ii.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Octoberque gemelle.</cell>
</row>
<row>
<cell>Nov.</cell>
<cell>v.</cell>
<cell>Dies xxx.</cell>
<cell>Quinque November habet,</cell>
</row>
<row>
<cell>Dec.</cell>
<cell>vii.</cell>
<cell>Dies xxxi.</cell>
<cell>Septem December adauget.</cell>
</row>
<row>
<cell>Jan.</cell>
<cell>iii.</cell>
<cell>Dies xxx.</cell>
<cell>Janus tres rapuit,</cell>
</row>
<row>
<cell>Feb.</cell>
<cell>vi.</cell>
<cell>Dies xxviii.</cell>
<cell>Febrius sex modo recepit.</cell>
</row>
</table>
<table rend="i">
<head>Regulares ad Lunam Kalendarum inveniendam.</head>
<row>
<cell>Sept.</cell>
<cell>v.</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>September quinis,</cell>
</row>
<row>
<cell>Oct.</cell>
<cell>v.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>October consocialis.</cell>
</row>
<row>
<cell>Nov.</cell>
<cell>vii.</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>Inde November habet septem,</cell>
</row>
<row>
<cell>Dec.</cell>
<cell>vii.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>Septemque December.</cell>
</row>
<row>
<cell>Jan.</cell>
<cell>ix.</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>Janus cum ternis ludit,</cell>
</row>
<row>
<cell>Fev.</cell>
<cell>x.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>Februusque decenni.</cell>
</row>
<row>
<cell>Mart.</cell>
<cell>ix.</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>Marsque novem pugnat,</cell>
</row>
<row>
<cell>April.</cell>
<cell>x.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>Denis Aprilis abundat.</cell>
</row>
<row>
<cell>Maius.</cell>
<cell>xi.</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>Maius in undenis,</cell>
</row>
<row>
<cell>Jun.</cell>
<cell>xii.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>Et Junius in duodenis,</cell>
</row>
<row>
<cell>Julius.</cell>
<cell>xiii</cell>
<cell>lxxx.</cell>
<cell>Julius in tredecim,</cell>
</row>
<row>
<cell>Aug.</cell>
<cell>xiv.</cell>
<cell>lxxix.</cell>
<cell>Pith' Augustus et assim.</cell>
</row>
</table>
Versus alii in eodem Codice :
Quem feriæ numerum signaverit F. elementum,
Ille sit illa tibi concurrens illius anni.
Vel sic :
D. capiat ternos, F. unum, Eque quaternos,
A. sex, F. binos, G. septem, B. quoque quinos.
Ut vulgo concurrentes notantur, scribendum foret :
D. capiat ternos, F. unum, Cque quaternos,
A. sex, E. binos, G. septem, B. quoque quinos.
[]« 3 regulares » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 101a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULARES3
3. REGULARES, Monachi. Capitulare seu Synodus Vernensis ann. 755. cap. 3 :
Ut unusquisque Episcoporum potestatem habeat in sua parrochia tam de clero quam de Regularibus vel secularibus ad corrigendum et emendandum secundum ordinem canonicum spiritualem, ut sic vivant qualiter Deo placere possint.
Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100. col. 2 :
Vigilanter curent (Episcopi) ut Canonici secundum Canones, et Regulares secundum Regulam vivant.
Hæc ad indicandam vocis antiquitatem ; hodie enim notissima est pro quibusvis religiosæ vitæ addictis viris, vulgo les Reguliers.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Regulares Canonicæ, Monasteria. Vide Canonica Regularis in Canonicus.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Riulers canones, Canonici regulares. Phil. Mouskes :
Et si mit Canones Riulers,
De clergie garnis et clers.
[]