![[]](img/image.png)
1. REGULUS, Filius Regis, ϒἱὸς βασιλέως, in Gloss. Gr. Lat.
Glossæ MSS. :
Regius puer, Regis filius, vel qui de Rege, vel a Rege derivatus.Atque ita forte sunt Reguli apud Ammianum lib. 18. quos Reges potentioribus Regibus obnoxios fuisse censet Henricus Valesius.