« »
 
[]« 2 regulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 101c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REGULUS2
2. REGULUS, et Subregulus, sæpe occurrunt in Conciliis Anglo-Saxonicis, priore voce Comitem, altera Vicecomitem denotantibus. Tabul. Wigorn. Eccl. :
Ego Uthredus Deo donante Regulus Wicciorum concessi fratribus Deo servientibus in Monasterio Wigorniensi, licentia Offæ Regis Merciorum, Stoke, etc.
Scripta vero hæc donatio ann. 770. ita subscribitur :
Offa Rex Merciorum, Mildredus Wicciorum Episcopus, Uthredus Regulus, Aldredus Subregulus, fratres.
Et in Charta Offæ Regis ann. 786. subscribunt
Offa Rex, Uthredus Subregulus Wigorniæ civitatis
. Ex alia tamen Charta Subregulus videtur idem esse cum Comite :
Æthefred Rex Merciorum cum Comite Subregulo Huicciorum Osbere.
Flor. Wigorniensi ann. 1066.
Harialdus Godwini Ducis filius Subregulus
dicitur. Et in Charta Eadwin Regis Angl. de 5. Cassatis, datis Ecclesiæ Wigorniensi, subscribunt post Regem et Episcopos,
Ast Regulus, Eadgar Regulus, Morgant Regulus, Eadmund, Athelmund, Alheræ, Duces, etc.
In Charta Athelstani Regis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 130. subscribunt post Archiepiscopos, et ante Episcopos, Duces, et Ministros, tres Proceres cum Subregulorum appellatione. Regulos etiam Comitibus præponit Concil. Cassiliense in Hibernia ann. 1172. cap. 4 :
Nec Reguli, Comites, nec aliqui potentes viri Hiberniæ, nec eorum filii, etc.
His igitur locis Subreguli videntur, qui hodie Vicereges, vel certe potioris fuisse dignitatis quam Comites. Glossæ antiquæ MSS. : Regulus, secundus a Rege. Videntur autem Subreguli isti appellati lingua Saxonica halfkineg, id est Semireges. Vide Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 231. Seldenum de Titulis [] honor. pag. 603. et infra in Subregulus.