![[]](img/image.png)
3. REGULUS, Serpens idem qui Plinio Basilicus. Basilisci, qui Latine Reguli,
Luithprando lib. 1. Histor. cap. 5. ubi de variis serpentibus. Isidorus lib. 12. Orig.
cap. 4 :
Reguli autem, sicut scorpiones, areantia quæque sectantur, et postquam ad aquas venerint, ibique aliquem momorderint, ὑδροφόϐους et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est qui et Regulus ; sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat.Passim occurrit in sacris Scripturis. Vide Avicenum cap. de Speciebus serpentum. Hierolexicon Macrorum fratrum et Lexicon Hofmann.