« Relegium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 106c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELEGIUM
RELEGIUM, Religium. Charta Communiæ S. Richarii ann. 1126. in Regesto Philippi
Aug. Herouvalliano fol. 135 :
Jura nostra, scilicet tallionem de exercitu regis, et pastum ejusdem et mensuras, et Religia nobis auferre conati sunt.Infra :
Et Religia et communiam sicut ante communiam tenebamus.Compositio ann. 1253. e Tabulario ejusdem S. Richarii :
Fundus vero territorii.... cum censibus, Relegiis, vendis, oltregiis, furnis eorum, cum exitu et introitu.... Conventui remanebit.Idem est, quod Relevium, ut satis patet ex subsequentibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Religium in Dispositione Domini,
Idem quod Relevium ad misericordiam. Charta Ursionis Abbatis S.
Richarii ann. 1185. e Tabulario ejusd. Monasterii : Hujus conventionis Lambertus et hæredes sui, cum unusquisque successerit in hereditatem ecclesiæ S. Richarii homagium facient, et Religium solvent in dispositione Abbatis et monachorum secundum rationem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Religium ad Nutum, Eadem notione. Charta ann. 1239. ex eodem Tabulario : Pro Religio ad nutum, quod Abbati et Conventui debebant ob tenementa in castro S. Richarii sita.