« »
 
RELIGIOSITAS 1, RELIGIOSITAS 2, RELIGIOSITAS 3.
[]« 1 religiositas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 112a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIGIOSITAS1
1. RELIGIOSITAS, Religio, pietas. Miracula S. Walarici, tom. 1. Aprilis pag. 26 :
Mulier vero quædam religiosa in templo orabat, quæ, si fas est credi Religiositati, veraciter affirmabat, etc.
Epistola Benedicti IV. PP. apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 436 :
Sanctitati seu omnium Christianorum Religiositatibus notum esse volumus, etc.
Pro pietate erga Deum etiam utitur Zeno Veron. in Sermone de S. Arcadio Martyre. Vide Superstitia.
[]« 2 religiositas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 112a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIGIOSITAS2
2. RELIGIOSITAS, Idem quod Religio, Vita Monastica. Additam. ad Leges Ludovici II. Imperat. apud Murator. tom. 1. part. 1. pag. 161. col. 1 :
Femina vero quæ habitum religiosum aut velamen obtentu Religiositatis susceperit, etc.
Charta Gaufredi Comitis apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 229 :
Insederat itaque meo cordi jam inde ab adolescentia, si quos agnoveram Religiositatis sacræ pura devotione cultores, sedulitate mira colere... interea suggeritur mihi ab hujusmodi quibusdam, quos vel maxime verebar offendere, monachos dico, etc.
[]« 3 religiositas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 112a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELIGIOSITAS3
3. RELIGIOSITAS, Titulus honorarius[] virorum religiosorum. Abbati Farfensi tribuitur in Bulla Paschalis I. PP. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 372 :
Tuæ Religiositati tuisque successoribus vestri monasterii in perpetuum concedimus detinenda.
Abbati S. Andreæ Avenion. in Bulla Clementis V. PP. ann. 1315 :
Igitur quia petistis a nobis quatinus concederemus sive confirmaremus tuæ Religiositati prædictum monasterium S. Andreæ, etc.
Magistro Ordinis Teutonicorum in Literis Henrici VI. Regis Angl. ann. 1440. apud Rymer. tom. 10. pag. 753. col. 2 :
Vestræ Religiositati mittimus, etc.