« Remancipare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 116a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMANCIPARE
REMANCIPARE, Denuo sibi vindicare, iterum occupare. Charta Cuononis Abb. Stabulensis ann.
1124. apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 86 :
Igitur hoc dissidium per totum quadriennium fuit, et pene usque ad cædes et incendia exarsit, modo nostris in decimam accipientibus, modo Everardo, et violenter Remancipantibus.Proprie Remancipare alienare est, vel in servitutem iterum asserere : quæ posterior notio loco laudato non male posset accommodari.
Remancipatam Gallus Ælius esse ait, quæ mancipata sit ab eo, cui in manum convenerit, apud Festum. Vita Brunonis Archiep. Colon. altera cap. 9. apud Pertz. Script. tom. 4. pag. 277 :
Non multo post castrum Longiæ manu militari aggressus, obsidione prævalida fatigavit, tandemque captum juri ecclesiæ, sicut hodie est, Remancipavit.