« Remandare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 116a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMANDARE
REMANDARE, Johanni de Janua,
Iterum vel retro mandare. Remandatum Pyrrho a Senatu est, apud Eutropium, id est, Renuntiatum : qua notione legitur in Capitularibus Caroli Calvi tit. 37. cap. 15. in Literis ann. 1294. apud Rymer. tom. 2. pag. 662. in Actis Sanctorum Aprilis tom. 2. pag. 685. tom. 3. pag. 392. Sed pro Accessere sumitur in Vita S. Julianæ tom. 1. ejusd. Aprilis pag. 468 :
Remandaverunt primitus autem apud Hoyum fratrem illum, qui de prioratu domus prædictæ per memoratum Episcopum dejectus fuerat, clarescentibus culpis ejus.Eadem notione Petrus Venerabilis lib. 1. Epist. 2 :
De statu domini Papæ et vestro, quem prosperari, tam pro communi utilitate, quam pro vestra requie, avidissime desidero, mihi quod est Remandate.Item Epist. 24 :
Tractatum autem B. Hilarii super Psalmos ideo non misi, quia eamdem in nostro codice, quam et in vestro, corruptionem inveni. Quod si et talem vultis, Remandate et mittam.Quod eo significatu συνεϰδοχιϰῶς positum est, ut observat Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 21. ἀναλόγως vero a mandare accipi posset, pro Iterum præcipere, ut Isaiæ 28. 10 :
Quia manda, Remanda ; manda, Remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.Pro præcipe, ac ubi id egeris, iterum iterumque præcipe : ut imitetur Prophetes sermonem eorum, qui riderent verba sua, mandata Dei annunciantis.