« 2 remanentia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 116b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMANENTIA2
2. REMANENTIA, Jus, quod habet dominus in suo feudo tenentes suos adstringendi ad perpetuam
residentiam, ita ut eo inconsulto excedere non possint, quod jus etiam
Reseandisia dicitur. Gesta Abbatum S. Germani Autisiodorensis cap. 15 :
Medietatem villæ de S. Georgio a Joanne de Barris comparavit. Gistum, costumas, trossas, denarios, Remanentiam hominum, quæ omnia habebat apud Perrigniacum Joannes de Barris, acquisivit.Charta Theobaldi Campaniæ Comitis ann. 1223. in Tabulario Campan. Thuani :
Feci diligenter inquiri, utrum habere deberem apud Arembercort Remanentiam.Charta pro Chableio ibid. pag. 287 :
Nullus habet Remanentiam apud Chableium, nisi B. Martinus : sed nisi quis infra annum, quo Chableiam venerit, vel uxorem duxerit, libertatem suam dederit B. Martino, extunc liber remanserit, nisi per annum et diem foras Chableiam fuerit, et tunc se iterum dare B. Martino poterit.Regestum feodorum Campaniæ fol. 99 :
Dudo de Floeniaco recognovit, quod tenet de Comite Campaniæ, quidquid habet apud Crottas, etc. Et medietatem Remanentiæ hominum, qui veniunt et qui venient, et qui venerunt apud Floeniacum. Actum ann. 1224.Regestum feodorum et servitiorum sub ann. 1256. f. 245 :
Et est assavoir, que le Comte de Bar ne puet retenir aucun homme des fiez de Champagne, ou des gardiens de Champagne, ne le Sire de Champagne des siens ou royaume, et il allassent en l'Empire iceluy dessous qui mouvroit, auroit la Remanantise.Charta Ludovici Reg. Franc. ann. 1239. in Regesto Philippi Pulchri ann. 1299. num. 28. ex Tabular. Regio :
Contentio, quæ erat inter nos et Canonicos Senonensis Ecclesiæ super justitia et Remansionibus advenarum in villa de Rontibus super Yonam et de Minagio, etc.Libertates urbis S. Desiderii in Campania ann. 1228. MSS :
Si aliquis burgensium dimissa villa recederet, et infra 40. dies revocatus a domino vel burgensibus redire noluerit, dominus, ubicumque eum invenerit, tanquam hominem suum reclamare poterit,.... et tota ejus Remanentia domino remanebit, nisi Remanentia fuerit pignori obligata per baillivum et scabinos, etc.Infra :
Remanentiæ illorum, qui sine legitimo hærede decedunt, domino remanebunt.Charta S. Petri Abbatis Tornodorensis ann. 1292 :
Dicta regina Remanentiam habere non potest, nec poterit in futurum pro suis hominibus seu burgensibus, nisi tantum pro hominibus vel burgensibus suis de Tornodoro et de sancto Michaele nec nos similiter Remanentiam habere possumus, nec poterimus in futurum, in villa Tornodori, nisi tantum pro nostris hominibus de sancto Michaele et Tornodoro.Consuetudines MSS. S. Juliani in Lingonib. :
S'aucun veaut de nouvel venir à S. Julien, et estre seur la borjoisie de ladite ville, et demorer iqui franchement, il paiera nos ou à nostre commandement 2. sols tornois por sa Remanence, et 15. deniers chascun an por sa borjoisie.Vide Perardum in Burgundicis pag. 564. 565. et infra in Residentia.
P. , 1766.
◊ Item, Jus in bona
derelicta ab eo qui residentiam debet, vel vacantia per mortem tenentis, qui sine
hærede decedit : quo ultimo sensu pleraque hic allegata, intelligenda sunt, ut et Judic.
ann. 1269. in Reg. Olim parlam. Paris. : Inventum fuit per eameadem notione, in Charta Fulcaudi dom. de Rigney ann. 1311. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 147 :(inquestam)quod episcopi Cathalaunenses erant in saisina seu usu percipiendi manum-mortuam seu Remanentiam parentis decedentis et habentis liberos extra mamborniam suam. Demourance,
Reting pour moi, pour mes hoirs les escheoites et les Demourances des bastars et des bastardes.Vide supra Remaisancia et infra Remansio.