« 3 remanentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 116c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMANENTIA3
3. REMANENTIA, Jus in bona caduca, aut bona ipsa caduca. Charta Theobaldi Comitis Trecensis ann.
1100. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. 683 :
Prima Remanentia erit Præpositi.Laudatus Vir vertit Desherence vel Mortemain. Regestum magnorum dierum Campaniæ ad ann. 1287. apud eumd. D. Brussel tom. 1. pag. 224 :
Denunciaverunt duæ filiæ Huardi Baudier, quod domina de Chassins ipsum Huardum patrem suum in carcere detinuit pro suspectione cujusdam multri.... dicta domina ipsum fecerat sine rationabili causa suspendi ; quare petebant factum emendari, ipsum patrem suum injuste condemnatum de furchis deponi et in cemeterio sepeliri, et Remanentias ipsius patris sui sibi deliberari et reddi.Ubi Remanentiæ idem sonant quod Bona a patre relicta : Remanentiæ vero hic dicuntur, ni fallor, quod bonis caducis vulgo accenserentur facultates eorum, qui morte condemnabantur.
Remanentia Terrarum, Cowello est jus terrarum in aliquem collatum, post terminum conductionis, aut
alterius tituli, ad annos aut vitam duraturi, finitum. Videtur a Reversione differre, quia
Reversio fit ad dominum proprie, aut ejus hæredes, unde jus primo derivatur ;
Remanentia autem ad tertium aliquem, qui neque dominus, neque tenens in præsenti
est. Dicitur etiam terra dari ad Remanentiam, (nos dicimus, à demeure) quæ
datur jure proprio et perpetuo possidenda, in Regiam Majestatem lib. 2. cap. 20. § 5. cap.
22. § 7. cap. 23. § 1. cap. 42. § 4. et alibi. Glanvilla lib. 7. cap. 1. § 7. cap. 9. § 3.
etc.
Vide Thomam
Blount in Nomolexico v.
Remainder.
P. , 1766.
◊ Charta Erardi de Brena
ann. 1221. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. : Postquam essent in saisina et tenetura illius aquestæ sive acquisitionis, quam ad Remanentiam, id est, sine contradictione prædictorum comitissæ et comitis,... retinerent.