« 2 remanere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 117a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMANERE2
2. REMANERE, Deesse, impediri. Processus contra Comitem Lancastriæ ann. 1322. apud Rymer. tom.
3. pag. 940. col. 2 :
Et sic non Remansit in prædictis Warino et aliis, quin ipsi, simul cum prædicto Thoma, et aliis comproditoribus suis, ipsum dominum Regem superassent et devicissent.Vita S. Gregorii VII. PP. tom. 6. Maii pag. 137 :
Et hæc omnia servabit absque dolo, nisi quantum ex vestra jussione Remanserit.... vel ex impedimento legitimo, scilicet morte, vel gravi infirmitate.Pag. 138 :
Colloquium quod vos pro inquirenda justitia et pace componenda fieri decrevistis, ex culpa Henrici et fautorum ejus Remansit.In aliis Actis ejusdem Gregorii pag. 151 :
Ne tantum bonum quod de pace sperabatur, per ipsius negligentiam Remaneret.
P. , 1766.
◊ Omitti, in Missali S.
Joan. in valle ann. circ. 400 : Tractus omnino Remanebit.
L. , 1840–1850.
Remanet Assisia vel Placitum JC. Anglis dicitur cum omittitur nec locum habet. Placit. ann.
1. Johann. reg. Buck. rot. 11. in Abbrev. Placit. pag. 23 : Assisia inter Willelmum Basset tenentem et Turstanum Bassett petentem Remanet, etc. ubi dicitur quod Turstanus non habuit terram illam nisi in custodia cum filia Roberti Walensis.... et assisia non debuit fieri inter nepotem et neptem.Placit. ann. 8. ejusd. Leicest. rot. 14. ibid. pag. 54 :
Assisia ultimæ præsentacionis ad ecclesiam de Plungard inter Johannem le Cuilter petentem et priorem de Bealuer tenentem Remanet, quia idem Johannes recognovit quod elapsi sint 24. anni postquam ultima persona obiit, et quod prior tenet ecclesiam et tenuit ab eo tempore.Et alibi sæpius ibidem. Glanvilla lib. 4. cap. 9. § 3 :
Si ad illum advocatum se teneat, qui petit, tunc Remanebit placitum in curia domini regis, et si advocatus neget id... si super hoc versus clericum illum placitare voluerit, coram suo judice ecclesiastico placitum sequetur.