« »
 
REMEDIUM 1, REMEDIUM 2, REMEDIUM 3.
[]« 1 remedium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 118b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMEDIUM1
1. REMEDIUM, Remissio, vel diminutio tributorum. Salvianus lib. 4. de Gubernat. Dei :
Ecce enim Remedia pridem nonnullis urbibus data, quid aliud egerunt, quam ut cunctos divites immunes redderent, miserorum tributa cumularent, etc.
Idem libro 5 :
Sicut in onere novarum indictionum pauperes gravant : ita in novorum Remediorum opitulatione sustentant. Sicut tributis novis minores maxime deprimuntur, sic Remediis novis maxime sublevantur.
Infra, de divitibus :
Extra numerum tributariorum sunt, cum Remedia dividuntur.
Adde leg. 13. Cod. Th. de Indulgentiis debitorum (11, 28.) Charta Alfonsi Regis Aragon. ann. 1285. pro fundatione Monasterii FF. Minorum in Insula Majorica, tom. 9. Spicil. Acher. pag. 275 :
Si quis autem hoc attentare præsumpserit, non solum iram et indignationem nostram se noverit incursurum ; verum etiam pœnæ mille aureorum sine ullo Remedio subjacebit, quicumque ipsos Fratres molestare præsumpserit, vel etiam perturbare.
Nos diceremus sans aucune remission, absque ulla indulgentia.
[]« 2 remedium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 118b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMEDIUM2
2. REMEDIUM, Latina vox, Gallice Remede. Remedium e sepulchris mortuorum conquirere, ad morborum scilicet magicas sanationes, cum ad id ossa mortuorum conquirerent. Lex Wisigoth. :
Si quis mortui sarcofagum abstulerit, dum sibi vult habere Remedium, etc.
Vide Lindenbrogium ad Ammianum pag. 86.
[]« 3 remedium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 118b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMEDIUM3
3. REMEDIUM, Monetariis nostris Remede, Defectus in marcis auri vel argenti, unde nummi cuduntur, statutis regiis permissus. Duplex est, unum ligæ, ponderis alterum :
Remedium ligæ
est Commixtio certæ quantitatis metalli adulterini cum auro vel argento, Remedium vero ponderis est illius diminutio. Utrumque legitimum habetur, si legibus Principis consentiat ; secus, si dissentiat. Computus ann. 1139. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 95. col. 2 :
Sub Remediis ligæ et ponderis sub quibus alii dozeni noviter cudebantur.
Ordinatio Humberti II. Dalphini ann. 1340. pag. 416 :
Fiant singuli Grossi prædicti ad Remedium ligæ unius grani magis vel minus, et ad Remedium ponderis, ut non possit brischiari, nec in billionum reduci.
Pluries occurrit [] eadem pag. et seqq. Vide Recursus suo loco et Henricum Poullain in Tractatu de Monetis pag. 201. et seqq. ubi probat Remedio jam usos fuisse Monetarios ann. 1253.