![[]](img/image.png)
REN, si Johanni de Janua fides est,
a rivus dicitur, quod a renibus rivi obscœni et cœnosi derivant, etc. Singulari numero Ren, pro Renes, apud antiquos non legi observat Vossius lib. 3. de Vitiis serm. cap. 42. nec tamen improbat, cum bina sint viscera, si dextrum sinistrumque renem quis distinguat, ubi sic postulat argumentum.