![[]](img/image.png)
RENDUALIS, Pecunia quævis, quæ exsolvitur quotannis, Gallice de Rente. Vita Urbani V.
PP. pag. 195 :
In cujus evidentia expresse recusari ordinavit perpatrem suum 600. libras Renduales, quas Rex Franciæ sibi dederat ob sui favorem.Charta ann. 1270. in Hist. Episcop. Cadurcensium num. 127 :
Quod ipse det et refundat dicto Domino Episcopo... quingentos solidos Cadurcenses Renduales, etc.Curia generalis Catalaniæ in villa Montissoni ann. 1363 :
Mille solid. Rendalium seu annualium.Ita solidos annuales habet Charta ann. 1151. apud Guichenonum in Probat Hist. Sabaudiæ pag. 41. Tabular. Dalonensis Abbat. fol. 46 :
Duos sextarios frumenti Renduales annuatim.Ex quo postremo loco patet, vocem Rendualis, non de pecunia solum, sed etiam de alia quavis re quotannis exsolvenda, prout locus postulat, esse intelligendam. Rursum occurrit in Testamento ann. 1289. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 294. in Charta ann. 1310. apud Stephanotium tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 994. in alio Testam. ann. 1360. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1475. et in Instrumentis MSS. passim.
P. , 1766.
◊ Hinc nostris
Rendual, eodem significatu. Charta ann. 1406. in Reg. feud. comitat. Pictav. ex
Cam. Comput. Paris. fol. 128. v° : Je Jehan Chauveron chevalier... advouhe tenir... la moitié de la grant disme de Duisazcs,... et en oultre ung sextier de froment Rendual, sur une terre de la vicairie de l'autel S. Jehan du Dorat, et une quarte de seigle Rendual.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Rendualiter Debitus, Singulis annis solvendus. Charta ann. 1324. ex Schedis Marchionis de
Flamarens : Retentis sibi... duobus sextariis avene Rendualibus per Petrum... sibi Rendualiter annuatim debitis.