![[]](img/image.png)
RENDUA, Idem quod Renda 2.Rendea. Charta ann. 1070. apud Baluz. tom. 2. Histor. Arvern. pag. 47 :
Renduas vero et dona quæ huic monasterio dedi... firmiter teneantur.Alia Charta Vosiensis apud Stephanotium tom. 2. Antiquit. Lemovic. MSS. pag. 359 :
Nec coactum servitium ab hominibus, qui mansum tenebant, exigant, sed tantummodo Renduam, quam habent, hoc sunt xii. denarii in die S. Mariæ in Augusto.