« »
 
REPA 1, REPA 2.
[]« 1 repa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 126b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPA1
1. REPA, Crepa, Feretri operculum, umbraculum, ciborium. S. Audoenus lib. 1. de Vita S. Eligii cap. 32 :
Fecit quoque Repam in loco anterioris tumuli.
Lib. 2. cap. 39. perperam Crepa appellatur :
Jussit præterea et Crepam ex auro atque argento mirifice fabricare, quam supra Confessoris membra deponere deberet.
Et mox :
His ita gestis, mos erat, ut diebus Quadragesimæ propter fulgorem auri vel nitorem gemmarum operiretur tumba velamine linteo urbane ornatu holoserico. Igitur ingrediente Quadragesima præcinxerunt Crepam hujusmodi sindone, ut moles radiantis metalli velata tegeretur diebus pœnitentiæ.
Aigradus Mon. in Vita S. Ansberti Episc. Rotomag. n. 29 :
Condidit super ejus sepulchrum Repam miræ magnitudinis, pretiosis metallis auri argentique decoratam, gemmisque pretiosis adornatam.
Chron. Fontan. cap. 2 :
Subter arcubus tumulatus, condiditque super eum Repam argento..... decoratam.
Et cap. 8 :
Conditaque est a fratribus.... supra tumbam illius Repa diversis metallis decorata.
Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 9 :
Sanctorum feretra.... cum ipsa prominenti eorum, quam sic vocitant, [] Repa.
Translatio S. Guthlaci n. 8 :
Conductus aurifabrorum et gemmariorum primoribus, elimatæ amplitudinis artificiosa scultura Repam in sublime suspensam construxit, quam ex diversorum metallorum lignorumque generibus compactam, auri argentique laminis vestitam, crystallis variisque gemmis adornatam ditavit, sicut usque in hodiernum diem humanis visibus apparet.
Reba, in Chronico Episcoporum Metensium :
Hic fabricare jussit cum adjutorio Pippini Regis Rebam S. Stephani Mart. et altare ipsius, et cancellos.
Occurrit etiam in Chronico Abbat. S. Trudonis lib. 1. pag. 349. Vide Ciborium, Reparium, Requies.
[]« 2 repa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 126c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPA2
2. REPA, f. pro Reva, Vectigal, quod pro mercibus ab exteris regionibus allatis penditur. Charta Phil. comit. ann. 1163. ex Chartul. 1. Fland. ch. 325. in Cam. Comput. Insul. :
Repa caldariorum, quatuor denarios.
Nisi significetur caldariorum collectio, a Saxonico rep, corrigia, vinculum.