« 2 repausare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 128c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPAUSARE2
2. REPAUSARE, Quiescere, pausam facere, Gall. Reposer. Johannes Thwroczius in
Chron. Hungar. cap. 56 :
Cumque venisset ad quoddam nemus magnum, dixit suis, ut pro recreandis equis paululum Repausarent.Adde Guillelmum Malmesbur. pag. 39. Consuetudines Canonicorum Regul. cap. 8. de labore manuum, apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 1220 :
Cum Repausaverint secundum quod qualitas aeris vel situs loci permiserit, circa priorem Repausent.Vita S. Gerardeschæ, tom. 7. Maii pag. 167 :
Volabat autem dicta aquila per totam Ecclesiam, Repausando super capita quorumdam dignorum ibi morantium.Hist. Cortusiorum lib. 2. apud Murator. tom. 12. col. 800 :
Repausaverunt cum equis per magnam horam noctis.Vide Pausa.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Reposare, Eadem notione. Chronicon Dominici de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 618 :
Suique erant equi optime Reposati.Et col. 648 :
Ibidem ipsa nocte jussi sunt Reposare.Chronicon Petri Azarii apud eumd. Murator. tom. 16. col. 410 :
Decima quarta die Reposetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Repausare, Quietem dare. Vita S. Basilisci n. 13. tom. 1. Martii pag. 239 : Me Repausat Dominus Jesus Christus.... omnem requiem et refrigerium præstat mihi Spiritus sanctus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Repausatio, Quies, somnus, Gallice Repos. S. Wilhelmi Consuet. Hirsaug. lib. 1. cap.
97 : Meridiana Repausatio in Palmis initiatur et usque ad calendas Octobris protenditur.Rursum utitur lib. 2. cap. 20. Hist. FF. Prædicat. Paris. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 554 :
Aliquando etiam cum fessus se pro labore dictandi Repausationis gratia poneret ad quietem, dormiendo dictabat.Agitur de S. Thoma. Occurrit rursum in Vita S. Guthlaci, tom. 2. Aprilis pag. 55. Contraria notione Inquietudo redditur Repausacio in Glossis ad calcem Collectionis Canonum MS. e Bibl. DD. Chauvelin Custodis Sigillorum regiorum.