« »
 
[]« 1 repositum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPOSITUM1
1. REPOSITUM, Fiscus. Testamentum Sancii I. Reg. Portugalliæ æra 1217. apud Brandaonem tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 260 :
Cætera omnia de meo Reposito dentur leprosis Colimbriæ.
Infra Repositorium scribitur. Codicil. Sancii I. ann. 1188. apud S. Rosa de Viterbo in Elucidarii tom. 2. pag. 285. voce Repositio :
Totum Repositum, tam pannus, quam vasa argentea et scutellas, et culiares, et quidquid in Reposito est, et pannos quos habeo in S. Cruce taliados et per taliare, dent per albergarias pauperes mei regni.
Unde discas Repositum esse locum, ubi instruménta cœnatoria reponuntur.
Repostarius, Thesaurarius. Repostarius major, in Charta æræ 1316. apud eumdem Brandaonem tom. 5. ejusd. Monarch. pag. 304. Vide Zavalmedina.