« »
 
[]« Repti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REPTI
REPTI. Papias : Renones sunt velamina humerorum ex pectore usque ad umbilicum, atque tortis villis adeo hispida, ut imbrem respuant, quos vulgo Reptos vocant, eo quod longitudo villorum quasi reptat. Ex Isidoro lib. 19. Orig. cap. 23. ubi additur ex Salustio :
Germani intectum renonibus corpus tegunt.
Tum Isidorus : Dicti autem Renones a Rheno Germaniæ flumine, ubi iis frequenter utuntur. Hæc utcumque probant Repta et Reptem, intelligi posse de hujusmodi Reptis, utpote in usu apud Moguntinos Rheni incolas. Nescio, an huc pertineat, quod habet Epistola Ethelberti Regis ad Bonifacium Archiepisc. Moguntinum, 40 :
Reverentiæ vestræ direxit devotio mea.... nonnulla munuscula, id est caucum argenteum intus deauratum, pensantem libras tres et semis, et duo Repta.
Ibidem Epist. 77 :
Misimus vobis parva xenia, id est, Reptem ruptilem unam, etc.