« »
 
[]« Reragium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 139a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RERAGIUM
RERAGIUM, Reliqua, vetera nomina non solutarum pensionum, Gall. Arrerages. Testamentum Johannis de Luxemburgo et uxoris ejus ann. 1373. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 287 :
Decrevimus de pecunia pendentium sive Reragiorum terræ Enguinei et Bellirevideri ac Comitatus Brennæ dictis testatori et testatrici spectantibus, expendere vel expendi facere præfata sex millia ducatorum in ædificationem capellæ supradictæ, etc.
Formulare Anglic. Thomæ Madox pag. 82 :
Et quia nobis de Reragio idem Osbernus Persona in iv. marcis et v. sol. tenebatur, ita convenit inter N. Ballivum Abbatis Sagiensis et Osbernum Personam, quod in Pascha sequenti solvet de Reragio unam marcam, et in festo S. Michaelis proximo sequenti unam marcam, etc.
Vide Areragium.