« »
 
[]« Residentiarius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESIDENTIARIUS
RESIDENTIARIUS, Angl. Residentiary, Qui residet seu assidue commoratur : hinc Residentiarii Canonici, iidem qui aliis Residentes, vel Mansionarii, Qui assidue præsentes sunt in Ecclesiis, quibus deserviunt, hac in re distincti a Canonicis Foraneis, Qui non resident seu absentes sunt. Literæ Edwardi III. Regis Angl. ann. 1371. de abusibus Ecclesiæ S. Pauli Londin. apud Rymerum tom. 6. pag. 678. col. 1 :
Nonne, venerabilis Pater Episcope, qui prædictæ Ecclesiæ præesse tenemini pariter et prodesse, tot et tanta a collegio Decani, Residentiariorum et Capituli ipsius Ecclesiæ vestræ, ob vestri, ne dicam, negligentiam et defectum, modernis temporibus, prodiisse inconvenientia, quæ vulgatis relatibus publicantur, videri vobis debeat probrosum et etiam tædiosum ?
Et mox :
Ut ad magis specialia descendamus, Decanus, Residentiarii, sive Capitulum ipsius Ecclesiæ, nedum nostris, set etiam Canonicorum non residentium fratrum suorum (quorum magna pars ex familiaribus nostris existit, et quorum in hac parte specialiter interesse versatur) beneplacito et assensu minime requisitis vel obtentis, ad talia procedere præcipitanter et voluntarie præsumpserunt, etc.
Literæ Richardi II. ann. 1399. apud eumd. Rymer. tom. 8. pag. 74. col. 1 :
Emolumenta, quæ Canonicis Residentiariis in Ecclesia ipsa, occasione hujusmodi Residentiæ debentur.
Et paulo post :
Duoque jam in Ecclesia prædicta duntaxat Residentiarii existunt, qui omnia [] dictæ Ecclesiæ emolumenta sibi usurpant.
Alibi memorantur ejuscemodi Canonici Residentiarii. Vide Canonici forenses, Foraneitas et Mansionarii.
P. Carpentier, 1766.
Qui Chanoines de résidence nuncupantur in ecclesia metropolitana Bituricensi.