![[]](img/image.png)
1. RESIGNARE, Sigillare, sigillo munire, ni fallor. Charta Pipini Reg. Fr. ann. 765. apud
Miræum tom. 1. pag. 765. col. 2 :
Et ut descriptio firma sit, annulo sigillari eam jussimus nostro Adalolfus Resignavit.Vide Signum, Veteres, etc. Vereor tamen ne sit legendum Recognovit pro Resignavit ; sic enim legi solet in Chartis ejus ævi, ut videre est in voce Referendarius.