« Resolutor » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESOLUTOR
RESOLUTOR. Qui decernit, constituit, Gall. Qui resoud, qui regle. Epistola Halinardi
Abbat. S. Benigni Divion. ad Johannem XIX. Papam, apud Mabillon. tom. 4. Annal. Benedict.
pag. 728. col. 2 :
Dignum ergo est, ut Resolutori civium philosogiam virtutum, scilicet discretionem semper habeat secum, ne videlicet ille, cui potestas ecclesiarum data, hoc ignoranter propter susurrones constituat, quod cum veram antiquitatem noverit, destruere non dubitet.