« »
 
[]« Resolutoricinium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RESOLUTORICINIUM
RESOLUTORICINIUM, Johanni de Janua,
Acus pectoralis, seu firmaculum, quo camisia super pectus firmatur, vel quo pallium astringitur ; vel instrumentum quo crines discernuntur, Martialis in Gerula : Resolutoricinioque flammarum instar. Quidam tamen legunt pro duabus partibus, scilicet Resoluto et Ricinio ; et est ricinio idem quod dicimus esse Resolutoricinio ; quod quamvis verum sit, tamen pro una parte melius legitur Resolutoricinio, si quis consideret copulationis vim et ordinem.
Pudet hæc referre, quæ frustra quæsieris apud Martialem. Locus est apud Martian. Capell. lib. 1. § 7 :
Tritonia etiam interula, resoluto Ricinio strophioque flammarum instar, etc.